Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Ioannes Baptista Donius Ioanni Alberto Bannio Salutem Plurimam Dicit [[Harlemum]]
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>

Ioannes Baptista Donius Ioanni Alberto Bannio Salutem Plurimam Dicit [[Harlemum]] [[Ottobre 13. <16>39. Harlemium in marg.]] Nactus occasionem reditus Domini Turrij in istas regiones, committendum non existimaui ut sine Litteris meis te viseret: praesertim cum nondum mihi compertum sit an eas receperis, quibus ad tuas humanissimas superioribus diebus rescripseram: quare ne me parum officiosum, aut immemorem quid humanitati tuae debeam, existimares, salutatione non vulgari impertiri volui, ut amorem etiam in te minime vulgarem esse cognosceres. Adiunxi his litterulis Musici [musici ante corr.] cuiusdam nostratis [melydrion], sequutus non tam pretium illius, quam breuitatem, quae eiusmodi est, ut viatorem, quamvis expeditum, onerare non possit [potui ante corr.]. Vale. Romae Idibus Octobris MDCXXXIX.

Comments

Popular posts from this blog