Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Serenissime Rex
Editor: Massimo Redaelli Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<2r>
[--] [Serenissimo Domino Francisco IV. Algarbiae [Alharbiae ante corr.] [2 supra lin.] Portugalliae [1 supra lin.] Regi Potentissimo add. m.rec.] [<.>9 Maggio 1641 in marg.] Serenissime Rex Cum superioribus annis honestissimo Sacri Collegij Secretariatus munere fungerer, nihil antiquius habui quam utsubseciuis horis quibus animum a grauioribus curis relaxare fas est [[inter]] Musicam facultatem inter Barbarorum uastationes ac ruinas cum alijs praeclaris artibus aliquot abhinc seculis miserrime deformatam ac pene extinctam; nec dum certe cultissima hac aetate pristino nitori restitutam, pro uirili excolerem; atque auxilio potissimum Graecorum atque ineditorum codicum, quos curiose persequiue ac diligenter lectitaui, non illustrarem modo, uerum etiam locupletarem. Quo consilio primum non pauca ueterum rei musicae scriptorum loca perobscura sane ac difficilia interpretatus sum, compluraque uocabula e Graeco Latinoque fonte deducta, quibus [[signo]] expressius ac purius huius Disciplinae notiones effari possumus excogitaui: deinde quod praecipuum est antiquas illas Harmonias Doriam, Phrygiam, aliasque tantopere decantatas atque ab hodiernis quibusque doctoribus musicis Salina, Zarlino Gallileio studiosius aliquanto quam felicius conquisitas [--] e crassissimis uetustatis tenebris erutus in usum ac praxim fauentibus Superis reuocaui. Nam partim nou Instrumentis musicis ad eam rem idoneis a me inuent ac fabricatis, partim nouis Semaeographiae seu Tbulaturae speciebus assumptis, id consecutus uideor magna quaedam ac inaudita tot saeculis in omni cantionum genere uarietas nullo negotio ab ijs qui scretioribus hisce Musarum sacris uel modice initti fuerint edatur. Siquidem supersunt iam hic Rom ac Florentiae qui per omnes illas Harmoniarum [[spcies et h<.....> expedite componere, et commode p

- sare et suauiter canere atque apte]] species <..>
ctica eleganter, [[eaque apte]] componere eaque ap perscribere, et suauiter canere atque
expedite [[<..>]] pulsare possint: quam disciplinam nobiles aliqui uiri (quibus praecipue meos hosce
labores dicaui) cpidissime amplexati sunt. praeter caeteros uero V non minus auita
nobilitate quam proprijs dotibus lustris ac longiquis in Orientem peregrinationibus clarus Petrus
de Valle patricius Romanus et Lusita nominis perquam studiosus: cuius luculentus
huiuscdi cantionum liber, propediem [[in lucem]] proditurus [proditrus ante corr.] e in
lucem. Huius ex humanissimo hospitio cum eode fere tempore discedant Vir nobilissimus
Maurus Correa de Silua in Lusitaniam, ego in Etriam, ausus sum, quamquam eram tenuitatis
meae sci [--] eius interuentu fretus Maiestatem tuam suppliciter adire eique
deuotissimam atque obsequentissimam uoluntatem [[]] reuerenter offerre una cum
adiuncto munusculo, duorum meorum opusculorum ad hanc discilinam pertinentium: quae ob
renouatae antiquitatis ratiam non iniucunda prorsus futura speraui Regi upra omnem
memoriam felicissimo ac Rei musicae studiosissimo. Quod si eueniet, maiorem hinc fortasse
sumam audaciam alia [[q<....>]] quaedam maximi usus ac nouitatis quae iam dudum molior sub
tutela Augustissimi [tui corr. in marg.] ominis [[tui]] in publicam exponendi lucem : quo
testatum apud posteros sit, reflorescente feliciter Lusitanorum imperio, ueterem pariter rei Musicae
gloriam non obscuro praesagio mansurae apud eos publicae tranquillitatis, quae Musarum altrix iure
pariter refloruisse. Interea exiguum hoc tributum qualecumque est Maiestatem tuam supplex oro ut
dignetur aspicere: memor uidelicet Deum quoque ter maximum cuius uos Reges imagines estis,
infimorum etiam oblatiunculas ut tura cereas caeteraque eiusmodi si animo sincero atque humili
offerantur non aspernari. Qui Maiestatem Tuam, cuius incolumitate publica potentissimi Regni
salus innitatur perpetuo fouere ac tueri uelit. Romae Anno Salutis MDCXLII XIV Kalendas Iunias
erenissimae Maiestatis Tuae
Comments
Post a Comment