Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Ioannes Baptista Donius Isaco Vossio Suo Salutem
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>

[--] [i6 in marg.] Ioannes Baptista Donius Isaco Vossio Suo Salutem Libellum meum de praestantia musicae veteris aptissimum existimavi, qui et salutem tibi meo nomine redderet ac mea vice excusationem tam diuturni silentij apud te obiret. Suppudebat [Supperdebat ante corr.] enim me, ut verum fatear, cum post tuum in patriam reditum nullas ad te litteras dedisse, nudam ac tralaticiam salutationem ad te deferre. Ac licet munusculum per se tenue ac modicum sit, confido tamen eo nomine saltem tibi gratum fore, quod ab homine tibi amicissimo deditissimoque longiquis annis transmittitur, praeter argumenti novitatem quae non nihil ad publici favoris, et gratiae apud literatos fortasse ei conciliabit. Quod reliquum est Clarissimum Virum patrem tuum quotidie fere [Ermaion ti] evulgare summopere laetor eoque nomine utrique vestrum ex animo gratulor. Vidi etiam aliquot abhinc mensibus Ignatianas Epistulas, quas e Laurentiana bibliotheca erutas publici iuris fecisti. quarum in lumine, quod tam honorificam mei mentionem extare voluisti, non tam ullis meis meritis, quam eximia spontaneaque humanitate [tua add. supra lin.] factum existimo. Immortales tibi ob eam rem gratias ago: relaturus etiam <...> propensissimae [propensissime ante corr.] meae in te voluntatis, par [--] facultas inserviendi tibi aliquando responderit. Excerpta illa ex antiquissimo vestro Boethij codice, si qua occasio erit, transmittendi, maxime per Nadeum nostrum (ad quem has directurus sum) erit mihi maiorem in modum grata et iucunda. Deus optimus maximus tibi parentique tuo (quam efficisse s<..>tes velim) prosperam ac diuturnam vitae cursu largiatur. Vale [Mense uel Maio uel Iulio scripta est, et procul dubio anno MDCXLVII. m.rec.]

Comments

Popular posts from this blog