Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Ioanni Frederico Gronovio Viro Clarissimo Ioannes Baptista Donius Salutem
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>

[<..> Agosto 47. in marg.] Ioanni Frederico Gronovio Viro Clarissimo Ioannes Baptista Donius Salutem Compluribus abhinc [[diebus]] mensibus Roma ad me transmissus fuit (per quem nondum rescire potui) elaboratissimus liber tuus de Sestertiis, qui mire mihi placuit nobilitate elegantiae, [[r]] uarietate rerum, copiaque eruditionis. Itaque in re satis alioqui [[perplana]] perplexa atque intricata multos mihi scrupolos, qui inter legendos antiquos Auctores haeserant, radicibus euulsit. Gratularer tibi egregi huius operis editione, ex qua magna nomini tuo gloria, atque immortale decus conciliatur, nisi te scirem maiorem in dies moliri; ac nunc etiam prae manibus habere praesertim Byzantinae Historiae corpus, ac Livianam historiam: cuius ambiguas quasdam lectiones, quas ad me Holstenius noster perferendas curavit, cum paullo plus otii suppetet, cum Laurentiano codice accurate conferam, [--] ac te cupere intellexi, quod quidem eruditissimus iuuenis Nicolaus Holstenius se facturum receerat, nisi iam iam discessui se accingeret. Huic exemplar unum opuscu mei de praestantia Musicae veteris, inter eius sarcinas isthuc deuehendum tradidi; non quo satis dignum censurim (si argumenti novitatem fortasse excipias) quod terrarum tractusque maris peragraret, ac te in Bataviam usque adiret; sed ut qualicumque hoc munusculo meam erga te obseruantiam propensamque uoluntatem ostenderem. Vale, meque ut faci amare perge. Sic praepotens [ille add. supra lin.] Deus omnia tibi ex uoto fluere perpetuo velit. Florentiae VIII. Kalendas Septembri MDCXLVII.

Comments

Popular posts from this blog