Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Praefatio in Primam Dissertationem De praestantia Musicae ueteris in Academia Florentina Anno 1644. mense Ianuario
Editor: Massimo Redaelli Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.295, f.<1r>-<3v>
[--] Praefatio in Primam Dissertationem De praestantia Musicae ueteris in Academia Florentina Anno 1644. mense Ianuario Numquam existimassem Illustrissime Praeses caeterique Auditores ornatissima humaniorum litterarum studia tantum a pristina illa gloria, quae patruum nostrorum memoria florentissima hac in urbe uigebat, tam breui temporis spatio degenerare ac refrigescere potuisse. Quamuis enim eam nunc uideamus temporum conditionem ut nisi bellorum tumultus, qui nos undique circumstrepunt, aliquando resederint, nullum mox litterarum uestigium superfuturum uideatur, nihilo tamen secius mirari satis non possum nobilissimam hanc Musarum palaestram tam paucis coli ac frequentari: eam praecipue partem quae Latinis Graecisque litteris me praeceptore ac magistro excolendis deseruit praesertim cum nec ullum subterfugiam laborem: Et si quis est in me doctrinae facundiaeque defectus compensari facile queat ea diligentia quam exquisitissimam adhibuisse me profiteor in ueteri illa germanaque Graeci sermonis pronuntiatione resarcienda: atque ab eo tempore quo iamdudum corrupta est, quasi quodam postliminio restituenda. Cuius tanta commoditas est ad discendam hanc nobilissimam linguam multo iucundius ac celerius ut uix extra experimentum credi possit. Quantum uero curae ac laboris huic uestigationi impenderim uel eae lucubrationes quae [- -] nobis hoc in genere prae manibus sint ac breue si Deus uolet exibunt non obscure testabuntur. Quapropter cum officio meo congruenter me facturum existimem ut fatali huic desidiae morbo pro uiribus medear: et si quae iam restant in Florentiae iuuentutis scintill ueteris illius polymathiae atque in liberales disciplinas propensiones ac studij eas quamuis debil huius linguae flabello accendam atque exsuscit dissertationes aliquot ex hoc loco deinceps habre institui quae fructum aliquem eruditionis diosis afferant: curiosis autem nonnullum salte oblectamentum haud uulgaris protritraeque doctrinae<.> Hodie uero seposita paulisper oratiuncula quam de Graecae linguae utilitate dignitateque meditabar, Disputationem si uobis ita lubet aggrediar quam de praestantia Musicae ueteris recenter elucubraui: Materiam ut uidetis non uulgarem et nouitatis non minus quam uarietatis ut spero gratiam habituram. Et quod praecipuum est a professione mea atque illo nobili liberalium artium circulo non nimis abhorrentem. Scitum enim est Diuinum Platonem ciuili uiro quem ille Politicum Graece uocat musica disciplinam apprime utilem seu necessariam potius existimasse: et eius sectae quae alijs seuerissim alijs asperrima ut Quintilianus ait uidebant principes in hac fuisse sententia ut existimarent sapientium aliquos nonnullam opera [--] his studijs accomodaturos. Apud eundem etiam Quintilianum uetustissimus autor Timagenes testatur omnium in litteris studiorum antiquissimam Musicen extitisse: alijque omni exceptione maiores testes affirmant, partim huic disciplinae Grammaticen quondam adiunctam partim etiam subiectam. partim uero utriusque eosdem fuisse magistros. Antiquissimis porro temporibus coniunctas inuicem et poeticam et musicam facultatem: et poesin postea illius partem non minimam habitam esse notius est quam ut pluribus demonstrari debeat. Et humaniorum litterarum complexionem Musicae artis uocabulo olim nuncupari solitum [[<...>]] uel ex ipsis Terentij prologis cognosci potest. Quod si tanta est nobilissimae ac uetustissimae huius disciplinae uel latitudo uel dignitas uel delectatio uel cum humanioribus litteris cognatio. minime culpandus in praesentia uidebor si prae caeteris argumentis quae non pauca mihi suppetebant hoc potissimum elegerim cui purgatissimas [[uos]] aures uestras paulisper commodaretis. Quod ut comiter beneuoleque faciatis ut hac superne triduo Romae habitum particulatim expono uos etiam atque etiam rogo. Epilogus Post illa uerba. Quam sunt haec Deus bone friuola et commentitia Sed nescio quomodo dum intenta cogitatione mihi uideor in colloquio litteratorum aestiuis ac prolixis diebus Romae uersari: hic Florentiae brumali tempore perxiguum hodiernae lucis ambitum elabi non sensi: Contrahar igitur uela orationis meae: ne diutius abutar humanitate [--] uestra Nobilissimi Auditores ac faciam id quod nauigantes solent qui modicis atque actuarijs nauigijs oram legunt ut quamuis destinatum iter non confecerint tamen in stante nocte in tutum se recipiant ac proxima statione utuntur. Sic ego tametsi nondum destinatus portus in conspectu sit hodiernae nauigationi finem imponam: reliquum itineris Deo annuente jn [<.>n ante corr.] sequentem hebdomadam persecuturus uobis etiamsi ita lubebit comitantibus: et nisi tam impolitae scriptionis nauseam iterum reformidetis. De caetero sine ullo labore ac molestia sedebitis otiosi ut ingenuos et honestos epibatas decet: neque uos quisquam ad ullum nauticum officium inuitos coget. Ijdem enim quatuor nautae totum munus implebunt et quidem siue palmulis ut inqu ille opus fuerit uolare siue linteo. Quod uultis amplius? homines habebitis scjlicet [scalicet ante corr.] ut nautarum genius est (quod cognoscere potuistis) non omnino festiuitatis ac salium (in salo quippe marique uitantium) rudes. Quocirca nec uiatico uobis magnopere opus est nam ut Mimographi poetae uetus dictum obiter detorqueam et nulli usui futurum in mari uehiculum alio ablegem. Comes iucund in uia pro uiatico est.

Comments
Post a Comment