Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Boethii De Musica Caput XV. et Caput XIIII.
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.289, f.<1r>-<2v>

[--] [Doni, Boethii Caput XIIII,1r; text: Diagramma caput 14, Hypomyxolidius, Myxolydius vel Hypodorius, Lydius, Phrygius, Dorius, Hypolydius, Hypophrygius, Hypodorius, [signa], Proslambanomenos, Hypate hypaton, Parhypate, Lichanos, meson, MESE, Trite synemmenon, Paranete, Nete, Paramese, diezeugmenon, hyperboleon, sic Manu scriptum alij Hypro] [-f<2r>-] Caput XV. [Descriptio continens modorum ordinem et differentias. in marg.] Superior ergo descriptio chordarum nomina tenet ascripta, Notulas vero iuxta positas, et quae cuiuscunque sit modi, sive Lydii sive Hypophrygij, sive Dorij, vocabulorum signat [significat ante corr.] adiectio. Sed quoniam hos modos diximus in speciebus diapason consonantiae reperiri, age eosdem in diatonico tantum genere describamus, vt qui eorum ordo sit, sub aspectu cadens intellegentiam non moretur. (Vide descriptionem secundam in tabula seorsum addita.) [Doni, Boethii Caput XV,2r; text: Hypomyxolidius, Myxolydius vel Hypodorius, Lydius, Phrygius, Dorius, Hypolydius, Hypophrygius, Hypodorius, [signa]] [--] Capitulum XIIII De modorum exordijs in hac dispositione notarum per singulos modos ac voces. Ex diapason igitur consonantiae speciebus existunt qui appellantur modi, quos eosdem tropos vel tonos nominant. Sunt autem tropi constitutiones in totis vocum ordinibus vel gravitate vel acumine differentes. Constitutio verò est plenum veluti modulationis corpus ex consonantiarum coniunctione consistens quale est diapason vel diapason et diatessaron vel bis diapason. Est enim diapason constitutio a proslambanomeno in mesen ceteris quae sunt mediae vocibus annumeratis. vel a mese rursus in neten hyperboleon cum vocibus interiectis. vel ab hypate meson in neten diezeugmenon cum his quas extremae voces medias claudunt. Diapason et diatessaron verò constitutio ea est quae à proslambanomeno in neten synemmenon cum his quae mediae sunt interiectae constat. Bis diapason autem proslambanomeno in neten hyperboleon cum his quae in medio sunt [interpositae supra lin.] consideratur. Has igitur constitutiones si quis totas faciat acutiores vel graves totas remittat, scilicet [scl'] supradictas diapason consonantiae species, efficiet modos septem, quorum nomina sunt haec hypodorius, hypophrygius, hypolydius, dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius. Horum vero sic ordo procedit. Sit in diatonico genere vocum ordo dispositus a proslambanomeno in neten hyperboleon. atque hic sit hypodorius modus. Si quis proslambanomenon in acumen [acum] intendat tono, hypatenque hypaton eodem tono attenuet ceterosque omnes tono faciat acutiores, acutior totus ordo proveniet [perveniet ante corr.] quàm fuit priùs quam toni susciperet intensionem. Erit igitur tota constitutio acutior effecta hypophrygius modus. Quòd si in hypophrygio toni rursus intensionem voces acceperint, hypolydij modulatio nascetur. At si hypolydium quis semitonium intendat dorium faciet. Et in aliis quidem [signum] similiter in acumen intentionemque processus. Quorum non ut intellegentia solùm ratio conprehendatur, verum oculis quoque forma possit agnosci, ab antiquis tradita Musicis descriptio supponenda est. Sed quoniam per singulos modos a veteribus musicis vnaquaeque vox diversis notulis [[est]] insignita est, descriptio notularum videtur esse ponenda, vt his primùm per se cognitis in modorum descriptione facilis possit esse despectio. (Vide descriptionem primam in tabula seorsum addita.)

Comments

Popular posts from this blog