Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Sanctissimo Domino Nostro Urbano VII. Pontifici Maximo Ioannes Baptista Donius felici Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.289, f.<1r>

[--] [33. in marg.] Sanctissimo Domino Nostro Urbano VIII. Pontifici Maximo Ioannes Baptista Donius fel. [8 in marg. et supra lin.] Semper Sanctitati Tuae non diuturnum modo, sed laetum quoque, ac prosperum Pontificatus tui cursum, et a grauioribus casibus, maximèque bellorum tumultibus vacuum, ardentibus votis optavi. Sed tanto majoribus hoc praecibus a Deo optimo maximo efflagitare coepi, quanto citius experimento deprehendi, de quo numquam dubitaveram preclara quaedam, atque insignia ad communem utilitatem, Christianaeque Reipublicae ornamentum, ac splendorem te meditari in dies: quae inter tot grauissimas curas, quae difficillimis his temporibus de publica salute sollicitam Sanctitatem tuam mirifice exercent partim perfecta feliciter, partim verum, cum fatalis hic Europae motus subsederit, celeriter effectum iri speramus. Quod autem potissime immo omnes ac non tantum mitioribus studijs dedisti, sed publici cultus studiosi concupiscunt Musicam artem offuscatam maculis ad antiquam Speciem, ac majestatem revocari, id tuâ sapientiâ, tuis auspicijs adepturos se putant. Novimus enim editas subinde a te voces, quibus rem adeo praeclaram Sanctitati tuae cordi esse non obscure indicasti. Haec alioquin dubitare possumus, qui tam multa calleat, immo qui nihil ignoret, eum ferme sacrae hujus, ac pulcherrimae artis culpâ temporum, an hominum socordiâ inolitas labes animadvertisse. Haec, qui pöesim germane Lipsius nobilissimam partim Graecis divitijs partim proprijs inventis locupletarit, partim primaevo decori (quae tuamet verba sunt Beatissime Pontifex gravissimo praeposita certamini) restituendam curaverit, quin Musicen quoque vel novis inventis augeri velit, vel antiquis hornamentis cohonestari? An non id satis

Comments

Popular posts from this blog