Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Praefatio Secunda
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.295, f. <1r>-<2r>

[--] Praefatio Secunda Serius aliquantum quam ab initio constitueram in hanc palaestram redimus Illustrissime Consul caeterique auditores nobilissimi in qua paucis abhinc annis institutum Romae de praestantia ueteris atque odiernae musicae certamen in quatuor uirorum oetu Charidori uidelicet, Philoponi, Polyaeni tque Eumolpi, tamquam si deintegro res gereretur exhibere uobis inceperam. Erit humanitatis estrae qui priori scholae in auditorio meae habitae nterfuistis attentionem ex ampliori loco rursus prolouenti representare: ac simul materiae [ma<..> ante corr.] prolixitatem, quae aliter expediri non poterat, excusare. ui uero nunc primum Recitationem meam praesentia uestra cohonestare uoluistis, patienter ferre [ferr<.> ante corr.], si d delibatum in sermonem, tamquam ad pridiunas semiesas epulas; immo etiam male concinnatas nuocati estis: memores scilicet quod uulgo dicitur ptimum condimentum esse fumum: quam si integram ecentemque huc affertis; qualicumque ferculo contenti ritis: sin pleno nauseantique stomacho huc acceditis ec apparatiores quidem epulae uobis sapient; nedum ditae negligentius, quamquam longiquo petitae, nec saporis plane uulgaris. Sed ut institutae Dispuationis filum reprehendam, postquam Charidorus ueteres ac recentiores rei musicae scriptores [ex tou parallelou] contulisset atque istorum palmares quasdam [--] insignoresque ineptias retulisset; cuiusdam praecipue no infimi scriptoris, qui Diatessaron consonantiam tata fuisse in ueneratione apud antiquos ut eam quatuor anni temporibus, nec non cum quatuor eletis comparauerit omnemque musicam uarietatem ab eo proficisci existimauerint, ac propterea tonum in ternas dieses diuiserint ac postremo adiecisset. Quae sint haec Deus bone friuola et commentitia. Tum ponus Epilogus Post illa uerba. Alij uoce: quidam organis peritissime canant Verum cum nuper protracta paulo longius Recitatione praeter consuetudinem atque institutum meum taedium fastidium uestrum parum cauisse me non ignorem, prouidere hodie opotet ne uos ante patienter audiendi finem faciatis quam ego putide molesteque dicendi. Quare dimisso nun quidem quatuor horum Musicorum senatu illa solnique formula Nemo uos tenet nec uos diutius Auditores nobilissimi detinebo. Sequentibus porro diebus Dominicis reliqua huius sermonis qbus commodum erit interesse in Auditorio meo perfera [--] Sed quoniam [[paulo]] [opinione nostra]] longius [[quod ab initio deb]] haec disputatio processit; multaeque adhuc musicae partes expetendae supersint et iam nox humida caelo praecipitat ut [[Maro]] [Vergilius corr. supra lin.] noster ait uereorque ne lassitudo ac taedium prolixi insulsique sermonis uobis oboriatur
  • benter [[interquiescam]] quandocumque iusseritis interquiescam. [[Cum idem reliquis uideretur ne nihilominus Polyaenus Philoponum admoneret]] ter Polyaenus idem inquit suadeo modo ne Philoponus noster malit e uestigio quaedam refellere aut si qua obscuriora uisa fuerint ea paulo clarius exponi desideraret. Neutrum inquit hiloponus faciam. Nam etsi tam multa mihique inaudita potuisse dici non sine stupore quodam [[miratus s]] demiratus sum (quod facile obseruare potuistis) inficiari [infiaciari ante corr.] ea tamen nec uolo possum.ne [[<...>]] egregiam et cognitam Charidori in tot [prolatis supra lin.] testimon in dubium uocem aut ex inopinato cum ualenti [[aduersario]] probeque armis instructo aduersario ipse inermis rixer potius quam confligam. Quamuis porro uocabula quaedam abstrusiora ares meas praetergressa sint minime tamen operae pretium duco eorum interpretationem nunc deposcere cum ex ipsa serie sermonis [[um u]] quid ualeat [[intelle]] satis superque uidear [[intellexisse.]] assecutus: [[Proinde]] Cras [[Crastina ante corr.] igitur [[die]] si uobis placet et reliqua commodius transigemus. Cum idem [[omnibus uisum fuisset ]] [omnes annuissent corr. supra lin.] caeteri discesserunt Charidorus [[in superiorem aedium partem de euenta lite parum sollicitus [ad supra lin.] corpus curandum ascendit requieturus <..>s]] in Museum suum, reliquam Actionis partem in tinum ordinaturus ascendit.
  • Comments

    Popular posts from this blog