Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Laudatio Diuini Gregorij Magni
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<14v>

[--] Laudatio Diuini Gregorij Magni Cum mihi semper uisa est illa consuetudo praeclara laudandi publice anniuersarijs sacrisque diebus sanctissimos uiros qui terrenis uinclis exuti nunc in Beatorum sede immortali uita fruuntur solennique ritu ab Ecclesia coluntur: quod non modo inter caeteros honores hic illis iustissime debetur, sed etiam excitandis ad eorum imitationem uiuentium animis multo ualet exemplo: tum praecipue animaduerto sapienter omnino institutum a uobis fuisse Academici Nobilissimi ut Magni huius Gregorij [[eximiae laudes resque ab]] admiranda gesta eximiaeque laudes ab uno uestrum ex hoc loco quotannis recolerentur. Etsi hoc quidem non tam aptum ac pium quam legitimum et necessarium existimari debet ut probandum potius quam propria aliqua laude censendum sit: uideo enim quemcumque tandem Coetui uestro Patronum ac Tutelarem Diuum asciuissetis hunc ei cultum atque honorem iure optimo [[fuit]] fuisse tribuendum. Quod uero hunc potissimum e beatissimo illo Caelitum choro elegistis cuius in Fidem ac tutelam Academiam hanc [--] Florentinam uosque ipsos dedicaretis in eo maxjme iudicium, consiliumque uestrum probo atque commendo: nam siue sanctitatis gloria quaedam excellens in caelesti Patron quaerenda erat omni ex parte sanctissimum elegistis siue habenda fuit ratio huius loci atque Patriae; Romanum et quidem nobilissimum: si principatus cui haec gentium domina Vrbs paret, Pontificem Maximum; si denique spectanda fuerunt ea quae hic [[maxi]] potissimum [[actitantur]] exercentur Eloquentia scilicet atque Doctrina, Presidem ac Patronum eum uobis aduocastis, quo nemo terris aetate sua doctior, sapientior, eloquentior fuit. Vt ne uotis quidem concipere possimus quidquam quod in huiusmodi coetus tutelari Diuo maximè desideret neque in hoc reperiatur. Atque utinam quemadmodum apte sapienterque uobis in allegendo Patrono prospexistis olim sic (quod erat consentaneum) eius laudibus celebrandis adhibuissetis eum qui tantam prouinciam pro dignitate sustinere posset, quique idoneus maxime esset ad innumerabilem propem rerum copiam quas Gregorius gessit luculenter, ornateque explicandas: uideo enim cum longe plurimi sint ex isto numero omni litterarum genere atque eloquentiae [--] numeris instructi qui satis commode implere hoc munus potuissent. Ei tamen hoc munus impositum qui minime disertus atque in dicendo exercitatus omnia potius quam eloquentiam atque uberitatem sermonis afferre possit. Non audeo factum consiliumque uestro culpare Academici doctissimi (neque enim id obseruantia mea in uos singularis et grauitatis uestrae rata apud me opinio [[<...>]] sinit) cum praesertim non dicendi copiam non ingenij acumen, non ullam oratoriae facultatis partem in me spectasse uos sciam. Aliud nempe sequuti estis in quo minime uos ratio fefellit: demandari hanc prouinciam ei potissimum oportere non qui melius ceteris immortales Gregorij laudes praedicare posset, sed qui ob certam aliquam causam peculiari ueneratione cultuque celestem hunc uirum prosequeretur; adeoque libentius atque alacrius hoc illius exornandi munus suscepturus esset. Peruulgatum scilicet erat apud quosdam uestrum eundem mihi diem natalem esse qui Sanctissimo Pontifici sacer est, ut nisi eum praecipua quadam pietate colerem qui me nascentem ut par est excepisset ut suum [[p]] non inhumanus [--] modo sed plane impius [[sum]] [essem corr. supra lin.]. quae uos causa impulit ut non grauate has celebrandi Gregorij partes tenuitatis meae quantumuis conscium suscepturum me crederetis. Suscepi igitur non solum non grauate uerum etiam libenter; non ignarus uidelicet quicumque hunc in locum esset adscensurus non tam ei copiosam ornatamque orationem ex ore proferendam quam deuotae piaeque mentis affectus e corde promendos. Item si Gregorij sanctitas non usque eo peruulgata esset ac celebris ut iam inde ab antiquissimis temporibus in omnes late orbis Christiani tractus diffusa esset nec eius facta dictaque admirand [[ut pridem uobis]] [cuiuis uestrum iam corr. supra lin.] pridem innotuissent: aequum sane erat Oratorem eum a uobis deligi, qui res modicas amplificare obscuras illustrare, dubias confirmare, parum notas denique ui sermonis atque facundiae in adstantium animis defigere posset. Nunc autem cum ad Gregorij famam ac celebritatem non solum mea (quae debilis est ac pene infans) sed nec ullius diserti lingua uel tantulum adijcere possit fungatur offerentis officio non praedicantis uocemque non ut argumentum celebritatis illius sed ut testimonium nostrae meaeque in illum pietatis dependat. Et quoniam illi templa, statuas, opuletaque [--] donaria donare non possumus donemus quae non minus erunt grata, obsequium animi, uota, preces uenerationem piaque uerba non in labris concepta sed intimo pectoris sinu profecta. Immolemus illi hostiam laudis qua nulla Deo ac Superis gratior est. Caetera enim si recte aestimare uolumus minime [[nos]] nostra sunt sed aliena potius nisi forte aurum ex Indiae latebris petitum aut tus ex Arabum siluis decerptum magis proprie nostrum existimatis quam ea quae commemoraui: quaeque in uniusquisque potestate sita sunt: caetera enim quae templis offeruntur uel ob magnitudinem impensae non ad omnes pertinent uel ob tenuitatem uilescunt: [[at]] [En uero corr. supra lin.] quae ex animi thesauris depromuntur ad honorem Caelitum [Celitum ante corr.] ac uenerationem nec magno constant nec quia paratu facilia minus ideo pretiosa sunt. Atque utinam uel propter hoc ipsum cum pietatis [[ardor]] [sensus corr. supra lin.] in me uehementior esset tum haec ipsa uox [[atque et oratio]] uberior atque ornatior saltem quo tenuem hanc oblationem quam iussu uestro meis exiguis copijs [[magno illi Diuo]] [Sanctissimo Pontifici corr. supra lin.] praestamus, non plane ingrata atque illo indigna uideretur? Sed quoniam utrumque in me permodicum esse sentio quaeso obsecroque uos Auditores iungite [--] mecum et animorum uestrorum ardorem deuotique in illum animi impetus, ut uno quasi omnium ore [ac spiritu add. supra lin.] proueniens oratio magis magisque inflammetur atque altius ad illam beatorum arcem adscendat. et quoniam mihi ad ornatum copiamque sermonis a uobis adijcere nihil potestis tribuite saltem id quod denegari nemini soletis audiendi benignitatem atque attentionem. ego quantum in me erit operam dabo ut ea quae dicam uobis non iniucunda ingrataque sint: et quando om colligere in tam uasto uberique argumento haud procliue est nonnulla sparsim summatimque decerpam ex diuite illo rer a Gregorio gestarum penu ut quam de illius sanctitate ac meritis opinionem animo geritis [[uerissimam]] [certissimam corr. supra lin.] et maxim minorem tamen rei ueritate fortasse comperiatis. Dies n deficiat si quaecumque in omni genere uirtutis ac laudis de illo litteris prodita sunt recensere uelim: sufficerit igitu si nonnulla carptim atque ipsa potissimum rerum capita attingam cum praeclara ipsius facinora multiplicesque pro Eccsiae tranquillitate, maiestate gloria exanclati labores innumerabilis pene sint nec modicis humanae uitae spatijs comprehendi potuisse uideantur. Quominus depraedicanda mihi uidetur ipsius [excellens add. supra lin.] nobilitas atque auita tum paterni tum materni generis claritudo, tametsi a prima usque origine Romanus ac Senatoriae stirpis, Felicem quartum huius nominis Pontificis Maximi [--] inter maiores suos numerarit Tharsillamque Virginem sanctitate percelebre amitam suam agnouerit: nam haec quidem licet ubi propria decora non affatim suppetunt in pretio merito habeatur, tamen sic [ferme add. supra lin.] a reliquis Gregorij laudibus obscurantur; quantum ipsius familiam atque domum inter caeteras eius aetatis Romanas illustrabant: ut nihil maius et praedicabilius in hac Gregorij nobilitate mihi uideatur quam quod eam omnino contempsit ac place pro nihilo habuit. Mitto pueritiam summa modestiae ac pudicitiae fama transactam, caeteraque quae in illa aetate precipue commendari solent obseruantiam erga parentes, reuerentiam erga maiores, docilitatem ad studia addiscendi cupiditatem res praeclaras atque laudabiles imitandi conatum, quae ob id maxime probantur quod contra spem ampliorum operum consumataeque uirtutis ostentant in quibus sic Gregorius enituit ut facile quem in uirum postea euasurus esset non leuibus indicijs significaret. Ad maiora festinat animus Auditores: ad ea nempe quae se ipso in dies maior atque excelsior gestit atque perfecit: quae propter Orbem terrarum admiratione sui gloriaque compleuit. Atque ut eum per omnes uirtutum species exercitum ac nullum prope honestum munus non attigisse [--] sciatis uiuente adhuc patre Praeturam urbanam sic gest ut com omnia quae ad curam suam pertinerent laboriose atque industrie impleret tamen in ea dignitate nihil fere impensius quam ubi primum potuisset humanis negotijs abdicatis totum se Deo diuinisque miniserijs deuere: expertus scilicet humanam mentem terrenis caducisque curis onustam humique adfixam haud facile sese extollere ad rerum caelestium contemplationem; cui tote pectore iamdudum inhiabat. Igitur orbatus Gordiano patre Viro Clarissimo suaeque potestatis factus nihil habuit antiquius quam patrimonium suum quod ei satis amplum, copiosumque obuenerat confestim in egenos mendicosque diuidere, quo uidelicet plurimis prodesset ueterumque Christianorum ritu tamquam graui sarcina solutus ac liber Caelestem magistrum expeditius sequeretur. Liberalitatis uero suae non ad breue dumtaxat tempus sed in omnes insequentes aetates fructum extare uoluit: ac proinde praeter ea quae hic atque alibi in singulos dies piè ac munifice largiebatur sex coenobia in Sicilia magnifice extruxit atque omnibus at eorum tutelam multorumque sodalium uictum necessarijs locupleuit. Et quoniam fas non erat cum tam multa in exteras ac longiquas terras contulisset hanc illi urbem patriamque carissimam tantae liberalitatis [--] carere. Ergo paternam auitamque domum quam ad clium Scaurj celeberrimo tunc loco laxam atque magnificam possidebat totam Deo eiusque sacris cultoribus dedicauit, sumtuosum templum sub Diuini Andreae nomine aedificans, reliquasque aedium partes ad usum sacrorum, ad sodalium habitationem salubriter conuertens: quibus etiam totum domesticum instrumentum, uasa, uestes, supellectilemque omnem pretiosam atque opulentam assignauit. Hoc ipsum templum est quod hodierna die fundatoris sui titulum praeferens iuxta Sancti Ioannis et Pauli Basilicam religiosum uenerandumque conspicitur. Hoc ubi perfecisset in iisdem sese aedibus inclusit diesque ac noctes pene integros in diuinarum rerum [[contemplatione]] commentationibus sacrisque ministerijs occupatus fuit. O sapiens et dignum Gregorio factum: excogitauit rationem nimirum qua nec paternis laribus excedens, beatorum sedes incoleret atque domesticis copijs exutus ijs tamen minime careret. quamquam quid eum putatis ex tot opibus et commodis quae sodalibus suis abundanter praestabat ad corporis curam atque uictum diurum usurpasse? Tanta abstinentia uidelicet fuit ut non modo aspero duroque uictu uteretur sed etiam tam modico tenuique cibo ut mirum cuilibet [merito add. supra lin.] uideretur, tot laboribus, studijs, uigilijs, rerum sacrarum [--] commensationibus quibus adsidue fere uacabat eum sufficere posse. Relatum in litteris [[suis]] [uideo corr. supra lin.] per aliquod tempus cdis leguminibus quae subinde illi Siluia mater castissima mittebat [[mittere solebat ante corr.] ali consuisse quod eo maiori detur admirationi digum, quo magis illum in ampla, cpiosaque domo educatum a pueritia eosque quos dixi labores numquam prorsus intermittebat. Itaque cum ex s uitae austeritate multiciplique corporis afflictatione (cui praeterea assiduas animi contentiones qua lucubrando qua caelestia meditando iungebat) in grandem stomachi langurem ac debilitatem incidisset ut grauius ac periculosius morbus illum inuasit, adeo ut singulis pene momentis deficeret, quot et qualia documenta praebuisse putatis Angebat illum non tam cruciatuum acerbitas quos libenter Dei causa sufferebat quam quod aegritudinis genus id er ut nisi [[crebro]] [frequenti corr. supra lin.] cibo reficeretur omnino perdurare non posset atque ideo cum multum ex illa ieuinandi consuetudine sibi remittendum uideret id unum scilicet aegre ferebat id solum ingemiscebat Gregorius. Quod tum maxime apparuit cum proxime praecedens Paschatis festum dies quem ipsi [[pueri]] [[iei corr. supra lin.] apud Christianos [[ieiunare solent]] [[puerij inedia transigunt corr. supra lin.] aduenit: nam cum certissimum uitae discrimen subiturm se uideret nisi largius uesceretur, quod plane inuitus faciebat in maximo maerore uersabatur. Quid faceret? uel abrumpendus uitae cursus erat quod non licebat uel rumpendum ieunium [--]quod non lubebat. Exorauit a caelesti medico dubiae aegritudinis remedium quod humano consilio expediri non poterat. Eleucherium ergo uirum sanctissimum accersit quem apud Spoletium urbem eximia sanctitate uersatum cognouerat, adeo ut js hominem mortuum in lucem reuocare diceretur. huic angorem animi exponens seseque ex corde commendat, atque ut una secum ardentibus precibus uires a Deo [[exp]] sibi impetraret submisse atque enixe petit. Adorauerat uterque Deum cum uerso in occasum die tantum sibi uirium succreuisse sensit, ut quamquam cibum non ceperat nec fregerat ieunium fortem ac integrum sese obstupefactus agnosceret. Enumerare hoc loco possem res ab eo gestas supra naturae uim humanumque captum quam plurimas inusitatas admirandas ac pene incredibiles, quibus dum in coenobio solitariam uitam egit uel fratrum suorum Fidem ac pietatem confirmauit uel eos ab humanis erroribus in uiam salutis reuocauit atque uniuersim sanctitatem suam eximiam comprobauit: sed necessario mihi praetermittenda sunt multa. quod licet perinuitus facio; faciendum tamen est ob temporis angustias quibus circonscriptum me sentio. Nemo uestrum ignorat Auditores alterum in Asia extitisse Gregorium Neocaesarensem Episcopum cui ob rerum admirabilium ab illo effectarum magnitudinem ac frequentiam Thaumaturgi cognomentum fuit. Quod si ea quae [--] Gregorius noster gessit recognoscere uelimus non minus apte hoc ei nomen conuenire potuisse reperiemus nisi uel ab al praeoccupatum iam fuisset [[<....>]] aut in excogitandis nominib solertiores Graeci atque ingeniosiores [ingeniosior<..> ante corr.] non fuissent. Age uero, mirificus atque insignis Gregorius fuit in priuata quietaque uita quam contemplatricem siue theoreticam uocant: quid in agendis rebus illoque altero uitae genere negotioso atque operoso, qualem in eo se tandem [[Gregorius]] praebuit? cum nempe quem ad omnia summa natum ingenium cunctarumque uirtutum capax natura nulli non rei parem efficeret. Cum igitur sanctitas eius caeterarumque uirtutum fama diutius latere non posset nec tam angusto loco cohiberi fas esset Benedictus Pontifex prouidentissimum initiare illum decreuit sacrisque officijs dedicare [[atque adeo]] Eum igitur, quamuis ab illa prope caelebri quiete grauaretur abduci ad Diaconi gradum promouit, interque eos sacerdotes qui sibi quotidie asstebant, atque Ecclesiasticis muneribus inseruiebant sapiente assumpsit. quo in munere sic se gessit ut nihil ad eius modetiam, [[solertiam]] industriam diligentiam addi posset. Sequutum mox tempus illud est quo Pelagius qui in Petri solio Benedictum excepit ad obeunda Romanae Ecclesiae negotia Constantinopolim delegauit. Apocrisarium a respondendi officio tunc dicebant eum [[]] cui haec cura incumberet. Ibi Gregorius licet in corruptissima ciuitate et apud [-<8r>-] omni luxu atque nequitia perditam uersaretur non modo ex austeritate atque integritate uitae ne tantillum quidem laxauit sed se ipso in dies sanctior atque maior omnibus exemplo ac miraculo fuit: cumque humanis ac spinosissimis curis ut necesse erat multifariem distraheretur caelestem in terris uitam nihilominus egit. Non illi de sobrietate uictus affluentissimae uobis copia non de modestia ac moderatione mentis uentosae gentis consuetudo, non de animi constantia uel periculorum metus, uel spes commodorum quidquam detraxit. Longum esset commemorare qua prudentia qua tranquillitate illius superbissimae aulae fastum atque insolentiam pertulerit, Tiberiumque Principem in fide atque concordia Romanae Ecclesiae retinuerit et quominus in periculosam haeresim quae tum pullulauerat, in consulto prolaberetur effecerit. Constantinopolitanae Ecclesiae tunc praeerat [Eutphius add. supra lin.] qui nescio quo mentis errore uesaniano percitus, humanum genus suscitandum ex mortuis in illo postremo tempore non negabat quidem sed nequaquam nobis tunc carnem ueram legitimamque sed aeriam quamdam quaeque tactum defugeret unicuique assumendam stulte an dementer blaterabat: nec id pronuntiabat modo sed palam ac pertinaciter asserebat, nec asserebat [asser<....> ante corr.] tantum sed detortis in suam sententiam callide malitioseque sacrorum librorum locis propagare iam scriptis coeperint. Ac fecisset, [-<8v>-] nisi diuino plane consilio Gregorius ex tempestate apud Byzanthium fuisset. Vnus is nempe repertus est qui peruersi is pastoris petulantiam lateque grassantem labem reprime quippe sic illum monendo, arguendo, impugnando, obscurisque sacrum litterarum locis interpretandis, atque illa caelebri facundia [undiq add. supra lin.] dortus est ut resipiscere tandem cogerit agnoscere. Itaque non modo pestiferam haeresim oppressit quam nosceretur: sed ut impia illius scripta pius Imperator fmis aboleret effecerit. O factum eximium et cui nulla aetas aequale ullum ostenderit! Prauarum aliquis opinionum sege euagantem repressit atque afflixit; sed non statim eradicauit, s spatio ipso lassam ac uetustate exolescentem. Perniciosa aliquis haeresim cohibuit aut etiam extinxit, sed [fortasse add. supra lin.] non solus, uerum alijs in idem opus incumbentibus. Alius noum errorem serpentem refutauit sed errandi magistrum in uiam reducere non potuit. Non nemo falsorum dogmatum perniciosum gramen recidit; sed omnem radicitus stirpem ac semina non euulsit<.> Vnus nimirum Gregorius repertus est qui nouam atque exitiabilem haeresim nullo adiuuante non compresserit solum sed funditus extirparet, eiusque propagatorem hominem dignitate tgentem superbia uecordem, nonnullis litteris praefidentem a demum insito illius gentis uitio ceruicosum ac pertinacem couicerit, refutarit, in uiam salutis reduxerit. Hactenus utcumque delibata sunt quae Sanctissimus uir priuatus gessit. Iam uero quis [- <9r>-] unquam satis digne narrauit quae ad Supremum Pontificatus gradum euectus egregia facinora perfecit? Iam multa mihi undique sese obijciunt ut quid potissimum commemorem, quid maxime indictum relinquam (multa enim necessaria sunt omittenda) dispicere non possim: itaque nouam quandam patior ex copia difficultatem. Vtar igitur hoc temperamento ut quoniam distincte ac signate tam multa recensere non possum precipue saltem conglobatim et quasi unico fasce complectar. Ac primum uidete summam ipsius atque incredibilem animi submissionem. cum enim omnium uotis ac uocibus ad Principatum Ecclesiae expeteretur: cum ab omni Sacerdotum ordinem Senatu Populoque Romano Pontifjcatus [Pontifacatus ante corr.] ei constantissime deferreretur nec quisquam esset quin ei solo gubernacula Ecclesiae tam turbidis praesertim temporibus committenda esse iudicaret non modo ille dignitatem hanc non ambuit sed quoad potuit recusauit: quin etiam submissis clam ad Imperatorem litteris quibus eum uemehentissime obtestabat ne pateretur tantum sibi Gregorio onus imponi, quantum in ipso fuit Electionem suam irritam facere conatus est. Quod nisi eius consilio cognito Germanus Praefectus Vrbi quod euenturum erat praecauisset ac salubri fraude eiusmodi litteras perferre [-<9v>-] prohibuisset; Pontificiam infulam qua se indignum Gregus existimabat minime suscepisset. Extant ipsius ad Thetistam Caesaris sororem itemqe ad Anastasium Antiochenum Patriarcham Epistolae in quibus adeo dolenter ac mirabiliter in uetusta putrique naui (ut ipse loquitur) se magtrum ac rectorem impositum lamentatur ut ij solent cere qui diu atque ardenter expetitum honorem mallentia competitorum, aut aemulorum inuidia frustra habi sine ulla consequendi spe in perpetuum amiserunt. Ex quo licet existimare quantum sese ipse despexerit et quam obstinate decretum illi fuerit uitare honores ac dignitates. Fas non erat scilicet inter tot fluctuantis Ecclesiae procellas atque aduersitates nisi unicum Gregorium qui solus tot ingruentibus malis resistere posset et c rectm tenere eligi Gubernatorem. Misertus et dilectissimae suae sponsae uicem clementissimus Deus nec eius preces ac lamenta respuenda duxit. Summa igitur omnium laetita et gratulatione Pontificatum tandem inijt Gregorius ac tredecim annis supra aliquot mense sic gessit ut nisi ille extitisset omnia funditus propemodum peritura uiderentur. Laborabat ea tempestate infinitis malis Ecclesia; non pietatis antiquae splendor; non species illa pristinae uirtutis atque integritatis amplius permanebat. corrupta erat disciplina sacrorum: perditi Sacerdotum [- <10r>-] populique mores: nihil castum; nihil priscam redolens sanctitatem. Vbique libido et luxus, ubique odia caedesque grassabantur. Ambitio uero atque auaritiae multiplex foecundumque malum sic prope omnium mortalium animjs [[inuaserat]] inoleuerat, ut omnia sacra et profana passim uenalia essent. Iam uero orbis terrarum ferme uniuersus a barbaris atque immanissimis nationibus uastabatur, eorumque crudelissimo dominatui parebat. Cumque uariae multiplicesque haereses cunctas fere prouincias nationes inuasissent si quis auitae religionis retinens non cum alijs sentiret sub durissima plerumque tyrannide oppressus gemebat. Caesarum aut inertia tot ruinas sarcire non poterant aut prauitate animi remedium afferre detrectabant aut denique tot malorum et calamitatum magnitudine uicti atque oppressi animum despondebant. Italia uero quae paucis ante saeculis gentium omnium uictrix ac triumphatrix fuerat Orbem terrarum aequissimis legibus temperatum in alta tranquillaque pace fouebat, iam pridem crebris barbarorum incursionibus atque populationibus pristinam faciem ac dignitatem amiserat: tunc etiam saevissimis Longobardorum armis afflicta ac lacerata nil nisi suorum captiuitates, caedes, funera, oppidorum incendia ac direptiones undique lamenta undique fugas et consternationes [[lamentabili]] [--] Haec uero clarissima urbs haec gentium omnium domintrix, haec quondam pulchrima ac felicissima sedes nihil fere tum temporis ex uteri decore ac magnificentia retinebat. Incolae ad summam paucitatem atque egestatem reducti, in summa reru omnium inopia uersabantur. Sine magistratibus fui sine publico consilio ciuitas. Moenia sine propignator Propterea tecta ipsa urbis quae olim maiestate atque amplitudine sua aduenarum oculos repellebant, maiori ex parte superioribus Gothorum instationibus diruta aut tustate quotidie fatiscentia foedam miserandamque ui faciem tot ruinis ostentabant. quae eo magis tristia debantur, quo recentibus prope adhuc fumantibus barbarorum incendijs et nondum obliterata (ut postea faum est) antiquae pulchritudinis specie, acrius desiderabantur quae qualia fuissent satis dum etiam apparer. Quae ne Tragice uel oratione potius quam uere a me dici existimetis legere potestis quae ipse met in suis super Ezechiellis uaticinia sacrumque Euangelium commentationibus non minus diserte quam flebiliter in hanc rem narrat. Ex quibus illud etiam liquet tot calamitatibus aerumnisque inductu credidisse Gregorium iam iam instare Orbis terrarum occasum ultimamque ruinam humano generi imminere. Accedeba ne quid lugubre funestissimumque eo deesset saeculo praeter frequentes [--] terrae quassationes crebraque in sublimi prodigia, aliaque terribilia portenta quae undique nuntiabantur: malum grauissimum ac maxime intolerandum; pestis [[saeuissima]] [grauissima corr. supra lin.] ac [[post hominum memoriam]] longe omnium quas [[fu]] extitisse accepimus [[pestis]] atrocissima ex caeli intemperie aerisque corruptione coorta quae diu per Italiam aliasque prouincias ingenti strage grassata postremo in hanc urbem sic incubuit ut solitudinem prope in ea faceret. Sine ullo aetatis sexusque discrimine clades cladibus funera funeribus aggerabantur; adeoque praeceps [[uis]] morbi uis erat ut plurimi passimi per semitas inter ambulandum conciderent atque ut ipsius Gregorii uerbi utar nec languor mortem praeueniret sed languoris moras mors praecurreret. Quin etiam (horrendum dictu) caelestes sagittae luce palam atque interdiu, hunc modo tunc illum percuotere cernebantur: ut nemo adeo uecors esset quin a Deo hominibus succensente hanc luem terris immissam certissime putaret: praesertim cum Paelagio Pontefice initio saeuientis mali absumpto usurpatum illud uideretur. Percutiam pastorem et dispergentur oues. In eius locum suffectum Gregorium quam multo laborasse putatis ut tot ingruentibus malis tot aerumnis tot cladibus, quantum humano consilio diuinoque auxilio posset obuiam iret? Quot ille ad populum conciones habuit partim ut consternatos animos erigeret ac solaretur [--] partim ut flagitiorum uinculis constrictos poenitentiam erratorumque quibus Deus iratus erat complratione detestationemque [[inuitaret atque hortaretur]] [perduceret corr. supra lin.]. Quta cura eodem [eo ante corr.] inuigilante putatis ne passim morientibus
    tima animarum subsidia sacerdotum praesentia deesset. Vidissetis humanissimum senem quotidie priuatas mos obeuntem, atque huc illuc per urbem cursitantem ut morbo languentes humanis diuinisque remedijs foueret Extinctos Christiano ritu humandos curaret egenis alimenta sministrantem uirginibus pudicitiam custodientem, pupillis isque tutelam cunctis securitatem salutemque procurantem ut qui communis Parentis officio tunc functum esse Gregorium dicat, parum pro illius meritis dicat: Institutum ipsius fuit sanctum ac saluberrimum ut omnes sciunt ad propitiandum Deum opemque caelitum postulandum supplicationes quas Grae uerbo litanias uocamus ad omnia celebriora templa uicatim peragere: in quibus illud obseruatum est ut populus omnis in septem classes ordinesque diuisus cateruatim incedens miserabili uoce pijsque precibus misericordiam exposceret a Deo: quae consuetudo sic omnium consensu postea recepta est ut nihil usitatius nihil religiosius inter Ecclesiasticos ritus censeatur. Tantum uero ualuit hoc remedium sed precipue ardentes preces, lachrymaeque quas pro grege suo spargebat Gregorius ut placata Dei tandem ira funestissima illa lues penitus cessauerit conspectusque sit ut saepius audistis supra [--] Mausoleum Hadriani unus e caelebri militia Angelus cruentatum recenti sanguine gladium in uagina recondens quod cessantis ultionis diuinae manifestum signum fuit. Eiusdem inuentum fuit statis festisque diebus ad celebriores basilicas intra extraque urbem sitas et ad Sanctorum martyrum coemeteria conuentum populi indicere ad peragenda quae tum uocari coepta sunt stationes, quae hodieque frequentantur. Huc cum ex uniuersa plebe Romana, agminatim omnis sexus conditiones atque aetatis homines sequebantur; tantusque concursus fiebat ut uacuae pene domus relinquerentur. Nec mirum: ibant scilicet Gregori caelestem uocem audituri qui admirabili pietate atque eloquentia obscuriora sacrorum librorum loca quaeque ad informandam pietatem magis ualerent tum maxime solebat interpretari: utque ueri pastoris partes ubicumque impleret non uerbi pabulo solum cupidos animos saturabat sed omnium egentium atque aduenarum qui eius fama permoti undique confluerant corpora necessarijs alimentis refouebat. tanta enim Gregorij fuit in omne genus hominum liberalitas ut nemo illi hac in re conferri possit. Tantum ille in pauperes, captiuos, exteros erogauit. tantum in sacrarum aedium reparationem atque ornatum contulit tantum in hospites quos quotidie fere ueteri Romanorum Pontificum instituto mensae suae adhibebat effudit ut ipse solus christianam plebem alere uideretur Ecclesiaeque aerarium commune quoddam horreum censeretur. [--] Ille tribus sacrarum uirginum millibus octoginta auri libras [[qtannis]] [ annos singulas corr. supra lin.] assignauit. Ille singulis mensium Calendis omnis genris species egenis ac locupletibus pro discrimine singulorum erogauit. Ille quotannis in festo Paschatis ad pacis osculu exhibendum iuxta Vigilij basilicam ubi habitabat residens cctis Episcopis Sacerdotibus, atque honestissimo cuique aureos num aduenis autem uestimenta uiritim largitus est. Ille quater sgulis annis ex Ecclesiae reditibus quorum rationem diligenter inierat sacris aedibus coenobijs coemeterijs xenodochjs tum urbanis tum rusticis, cunctisque sacris ordinibus pro rat singulorum parte certa nummorum summam diuisit. Vt quotidie per omnium regionum uicos et compita aegris ac bilitatis cibaria per ministros suos missitauit atque etiam dmensa sua ostiatim uerecundioribus pulmentaria. Ille baptismo lustrandis uestimenta haereticorum liberis alimenta mendicis stripem copiosissime suppeditauit. Ille xenodochium Hierosolymae extruxit, monachis in monte Sina degentibus suffecturam in annos singulos annonam submittit. Ille innumera prope templa sacrasque aedes iniuria temporum aut hominum incuria labascentes aut plane dirutas refecit ampliauit exornauit certosque [[ijs]] reditus ijs attribuit. Ille petentibus nihil denegauit umquam non petentibus necessaria ultro obtulit. Vel ea quae uni Vaticanensi basilicae ad cultum et luminaria donauit fidem excederent nisi in hodiernum diem affinam pronao eiusdem templi marmoream tabulam cerneremus, in qua quot fundos atque oliueta [- -] quibusue in locis sita ut ex perpetuo Ecclesiae salua sint incisum extat. Verum tamen cum in [[ijs]] [his corr. supra lin.] quae ad corpus pertinent tam munificus ac liberalis in omnes Gregorius extiterit in ijs quae ad animarum salutem Deique gloriam spectant non minus diligens ac sedulus fuit adeo ut si in illa parte a nemine superatus est in hac certe reliquos ipse facile superauerit. Exarserat iam pridem ingenti pioque desiderio Anglos Saxonicam gentem quae superiori saeculo in Britanniam immigrauerat nec dum e profundis Idolatriae tenebris emerserat Orthodoxiae fidei diuinis radijs illustrare atque e turpibus Mali Daemonis Ergastulis in Christi castra traducere; cumque caeteris tam longiquam difficilemque prouinciam detrectantibus ipsemet potestate sibi eius rei a Benedicto Pontifice facta cum paucijs sociis eo perrexisset ut quod animo concupierat opere impleret egregium propositum Dei sic iubente consilio tunc quidem perficere non potuit (etenim Romani ciues tam aegre a se illum diuelli ferebant ut ad eum ex itinere reuocandum Benedictum impulerint) caeterum cum postea ad Pontificatus assumptus Ecclesiae Statum composuisset, primo quoque tempore Augustinum quemdam e familiaribus suis Monachum eruditione ac uitae integritate spectatum cum dilectis comitibus eo delegauit qui et ipse tam longae peregrinationes pertaesus deque euentu illius expeditionis diffidens cum domum reuerti quam caepta prosequi mallet, non prius eum destitit Gregorius monendo, hortando, increpando per litteras urgere [--] quam mutato consilio animatus et iam bonae spei plenus susceptum iter prosequeretur insulamque quam Romanorum arma numquam penitus perdomare potuerant ingressus patim uerbo atque exemplo partim prodigijs quae Gregorij posimum precibus Deus ostendit gentem incredulam ac feram deposita feritate animorum leniuit blandumque Christi iugum subire coegit. Qua in expeditione non diuinae tantum gloriae [[studium]] immensum studium humanique generis charitas in Grerio effulsit sed etiam incredibilis [incredibili<..> ante corr.] prudentia atque aequabili cum enim in flectendis animis atque in contrario ducendis maxime in conuersione gentium indulgentiae uim esse maximam solerter agnouisset; multa recenter ad Christum conuersis indugeri mandauit quibus eorum animi inuitati atque deliniti nouam doctrinam lubentius amplecterentur. Itaque ne Idolorum fana destrui uoluit sed potius expiari rituque christiano consecrari: epulas autem quae in nefarijs atque immanibus sacrificijs multa uictimarum caede ritu gentis celebrabantur in pia religiosaque conuiuia quae in dedicationibus Ecclesiarum Martyrumque natalitijsque usurparentur salubriter conuerti permisit: ne minori [[d]] iudicio dubitantem Augustinum, an quaecumque a Romanae Ecclesiae ritu discreparent reijecienda essent admonuit ut si quid in Gallia alijsue locis frequentare uidisset quod ad augendam Dei gloriam teneramque Anglorum Ecclesiam promouendam conducere existimaret ne uereretur assumere. Connubiorum iura etiam quae arctius inter futuros coniuges ueterani Christianorum obseruant paulo laxius apud nouos nec dum bene confirmatos [--] in colligatis iam dumtaxat definiri praecipit. Ac ne quid in nouitij illius gregis salubri cura a Gregorio praetermissum uideatis sed potius ut diligens paterfamilias nuper adquisitum fundum non contentus noxijs herbis depurgare ac proscindere; utilique semine foecundare; uillicos atque operarios, instrumentum ac supellectilem insuper illi adiecit, omniaque quae ad eius culturam et conseruationem requiruntur. sic ille parum se praestitisse ratus [[Euangelij]] caelestem Euangelij in ea insula dumtaxat seuisset nec qua ratione adolescere et conseruari posset prouideret, Episcoporum sedes pro regionis situ descripsit, sacrorum instrumentum quantum satis esset eo comportari ex urbe curauit, optimis demum ac saluberrimis legibus cuncta composuit atque muniuit. Felix nimirum insula si qua promtitudine Romanam amplexa est religionem eadem perseuerantia insequentibus seculis retinuisset! et sicut olim Romano Pontifici salutis suae auspicium acceptum retulit sic hodie Romanorum Pontificum salubria monita non aspernaretur. Sed ad Gregorium redeamus quem uere possumus dicere natum fuisse ad salutem Saxonum atque Anglorum: nec enim solum quotquot in Britannia degebant Euangelica ueritate studuit erudiri, sed eorum pueros passim per Gallias ut uilia mancipia diuenditos nec minus daemonum tyrannidi mancipatos quam hominibus seruientes ex ijs prouentibus quos Romana Ecclesia in ea prouincia possidebat, redimi curauit ac purificis undis lustrandos initiari, sacrisque sodalitijs adscribi. Eodem charitatis [--] ac pietatis spiritu incensus cum magno animi dolore Sardae rusticos quosdam eos puto qui Barbariae regionis mont incolerent adhuc in coecis Idolatriae erroribus non sin graui Episcoporum eius insulae culpa ac socordia uersari comperisset in Caralitanum antistem Ianuarium nomine adeo acriter inuectus est ut perterritus ille quidquid antiquae caliginis in ijs supererat regionibus illato Euagelij lumine collustrarit. Fuerit igitur in procuranda Ethrum salute diligens atque assiduus Gregorius: quid in haereticos ac sectarios qualem illum fuisse putatis? non minus beneuolum ac uigilantem nec umquam dissimilem sui? Erant ea tempestate Arrianorum plena maria: Longobardorum enim regibus qutum rerum in Italia potiebantur; et secta nescio quo modo barbaris ac septentrionalibus populis praecipue placens summa pertinacia defendentibus atque armis potius quam ulla alia ratione asserebatur: Grassante tum igitur peste de qua supra diximus cum ad corporum perniciem animorum quoque longe grauiorem iacturam plurimos facere uideret Gregorius atque insolabiliter deflaret nihil enixius atque instantius ab Episcopis et sacerdotibus efflagitauit qua ne eorum pueros sine uero legitimoque baptismo mori paterentur atque omni ratione male de Orthodoxa fide sentientes, ac ab Ecclesiae communione auuulsos ad bonam frugem reuocarent. Qua cura et uigilantia quot animarum myriadas [[per]] eum Christo sacratum fuisse existimamus? Nec homines solum a prauitate opinionum sed loca persa atque [--] aedificia a ueteris superstitionis labe uindicauit. Docet antiquissimum Dominae Agathae templum (cuius procuratio ac titulus ad te scilicet Illustrissime Domine pertinet

Comments

Popular posts from this blog