Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Eminentissimo ac Reverendissimo Principi Julio Suae Reuerentiae Eminentissimae Cardinali Mazarino.
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>
1646. [6. 4. 13. in marg.] Eminentissimo ac Reverendissimo Principi Julio Suae Reuerentiae Eminentissimae Cardinali Mazarino. n multos iam annos restituendae veterum Musicae [musicae ante corr.], quoad per domesticas aut grauiores occupationes licuit, non mediocrem operam impenderim: neque editis ea super re libris tantum proficerim, quantum vel illius iucunditas, vel novitas, vel necessitas postulare videbatur, sive quod sermone vernaculo in gratiam nostratium Artificum concepti [conceptj ante corr.] a me fuere; qui ut vera dicam destituuntur ferme ijs litteraturae subsidijs, quae com ad eos probe intelligendos, tum ad hanc artem pro ipsius dignitate imitandam [Imitandam ante corr.] praenecessaria sunt; sive quod doctiores etiam verum in reconditioribus eiusmodi studijs parum exercitati minus fortasse, quam par est, hac in parte tribuant antiquis, nostroque [[s<...>]] [huic corr. supra lin.] saeculo paulo impensius favent, quam longe istorum ratio a vero aberret primo quoque tempore demostrandum putavi. Multis igitur atque ijs, ut arbitror, non infimis rationibus: quanto intervallo veterum musicorum vel industria vel felicitas, Recentium diligentiam anteceperit, tribus hisce libellis, Eminentissime Cardinalis, satis copiose, ut opinor, probaui, nec minus, ut reor, fideliter seduloque collegi atque digessi [digesti ante corr.]; quae adversus meam sententiam a nonnullis disputari solent, ut nemo me nimio [--] vetustatis amore aut studiorum meorum fiducia praevocatum esse suspicari posset. Hic desunt aliqua in Doniano autographo. [signum] da capo. Florentiae 11. Nonis Ianuarij MDCXLVI. [MSCXLVII. ante corr.] [signum] Hanc igitur meam lucubrationem ut felicissimis nominis tui auspiciis in publicum exire concpiuerim, multa me impulerunt, nempe, ut quemadmodum donaria templis appensa, quamvis saepe vilia et consumpta, pretiu ac decus ex ipsa sanctitate loci comparare solent; sic et [[illa]] [ea corr. supra lin.], quamquam per se vulgaria et neglecta, clarissima tui luce illustriora fiant, multoque plus dignitatis acquirant; et cui in amplissimo i<.> Regno ob summam auctoritatem et gratia quam meritis in illud maximis consecutus es, gratificari studeat, et aduersus malignrum obtrectationes tutior ac munitior sit. Multa sequuntur ex tempore cele scripta, et quidem confusa.

Comments
Post a Comment