Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Aristidis Quintiliani De Musica liber secundus
Editor: Massimo Redaelli Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<3v>
[-f.<1r>-] Iam uero post ea quae diximus aequum esse uidetur ut consequenter disquiramus an Musica apta sit ad Institutionem nec ne nulloque modo utilis, et omnium ne uel quorundam tantum; et an unico melopoeia genere an complurium: adhaec an ea quae tamquam Institutioni inutilia reprobantur, nullam prorsus habeant utilitatem, uel potius ex his quoque nonnumquam fructum aliquem percipere liceat Has enim uniuersas questiones, Institutoria ratio suscipit Primum igitur de Anima necessario nobis disceptandum est: sicut enim [[cognoscere]] [neque corr. supra lin.] Alias artes cognoscere non possumus, priusquam materiam circa quam uerstantur cognitam habeamus sic et Musicam Institutionem perdiscere non possumus nisi prius Animae naturam, in qua omnem operam ponit penitus intellegimus. Quid autem hoc sit et quibus ex rebus constet opportuniori loco mox dicetur: nunc autem quantum opus est haec pauca dicemus. [--] Et igitur cum neque subsistere neque agere quae in terra sunt possit, nisi corporeis uinculis inclusa: cum autem corpus ingenito pondere deprimatur ipsa quoque deorsum grauat ac prohibet euagari. Appetitionem uero propter quam inferiora haec desiderata ab Irrationali parte [[sibi assumpsit]] applicauit. Cum autem praeuideret [[fore]] euenturum [[<.>i]] propter longam hic moram bonorum quae illic sunt [omnino supra lin.] obliuisceretur, ob naturale uero consensum ignobilioris ipsius partis uinculis quodammodo constringeretur Memoriam ei indidit tamquam brutalitatis remedium: scientiarumque ineffabilem decorem [[qu]] tamquam eo reuertenti comitem ire iussit. Quo se conuertens in suum amorem, mortalemque uitam sancte pertractans, probis desideris atque actionibus sese ornans discessionem suam pro uirtutibus felicem effecerit. Verum hae duae sunt ipsius species. Rationalis secundum quam quae ad intelligentiam spectant operatur Irrationalis per quam quae corporis sunt satagit. Haec [--] rursus ab ijs quae molitur duplicem sumit differentiam. Hanc [enim supra lin.] in magnam mollitiem ualde propensam [[nu<.>]] appellauere Concupiscibilem: aliam uero in uehementem tensionem sitam Irascibile nominarunt. Disciplinarum etiam duae classes extiterunt: aliae enim rationalem partem in naturali libertate conseruant communicatione sapientiae sobriumque atque impollutum perseuerare faciunt aliae consuetudine quadam Irrationalem partem tamquam belluam inordinate se mouente demulcent ac persanant excessus persequi sinentes neque [[in]] ullo modo recalcitrare: earum [[enim]] [itaque corr. supra lin.] Dux et quasi [[Institutrix]] sacrorum Magistra philosophia est; harum uero Musica dominatur Statim a pueritia mores [[modulationibus]] Harmonicis canticis effingens et corpus Numeris in decentiorem modum conformans: neque enim teneram prorsus puerorum aetatem nudis sermonibus Instituere licet, quibus insua dumtaxat admonitio. neque omnino pro derelicta habere. Haec una igitur superat Institutionis species quae non tantum Rationalem partem immaturam adhuc propter aetatem sed et reliquam cum uoluptate erudit assuefatione. Ostendit uero et natura ipsa quod ad Institutionem usurpandum sit neque enim per ea quae nobis gnota sunt, [[quae]] [sed per corr. supra lin.] cognita qua ratione qua experientia partim [[persuasione ducimus partim]] ad credendum adducimus partim creditu in opus educimus. Omnes [--] enim pueros uidere licet ad cantum semper propensos et ad concinnum corporis motum: neque ullus ab huiusmodi delectatione deterret. Siue igitur huius rei lepor mentem inescat: siue anima ipsa segnitiem abijcere festinans qua in infantia detinebatur propter ambientium teneritudinem cum primum sese ab hisce impedimentis liberauerit, ualidius nacta corpus uehementer in naturae conuenientes motiones concitatur. Quibus ita sese habentibus, facilis responsio, ambigentibus an omnibus melodiae tractatio conueniat. Primum igitur quod pueris disciplina conuenit manifestum cum omnes naturaliter uidee licet huiuscemodi [[uolu]] [[debe]] uoluptate sopra modum capi: deinde quod etsi non statim tollant indecentes huiusmodi uel propter genus uitae uel propter aetatem; non multo post tempore sibi mancipat: quemadmodum unum atque idem pharmacum in simili aegritudine pluribus corporibus oblatum non similiter ujm suam ostendit propter uulnerum atque affectionum uel mediocritatem uel difficultatem: sed alia quaedam [[al]] alia tardius sanant: sic cantus habiliorem quidem confestim mouet atque immutat; ineptiorem longiori tempore: [[quale]] cuius effectus manifestae sunt causae: etenim cum disciplinae primordia per similitudines fiant in sensibus Pictura quidem et Plastica per uisum dumtaxat instituit: et pariter animum concitat ac percellit. [- -] Musica uero pluribus autem sensibus imitationem facit. Et poesis quidem auditu solo in nudis sermonibus utitur sed neque affectus semper modulatione excitat neque Rhythmis conciliat subiectae memoriae: cuius rei signum est: etenim si quando per expressionem uerborum passionem aliquam citare opus fuerit nequaquam id consequuntur sine certa quadam inclinatione uocis in melodiae modum Vnica uero musica et sermone non per immobilia, unique figura affina; sed per animata, quae prout unumquodque recitatur in id quod conueniens est formam motumque commutat. Manifesta haec autem [[sunt]] fiunt ex ueterum chorum saltatione, cuius magistra est Rhythmice: atque ex ijs quae de Imitatrice saltatione a multis conscripta sunt. Illae siquidem [[propri]] peculiaris naturae materias sortitae, non satis celeriter in mentem insinuant actiones. Alijs enim colores, alijs gestus superbi, alijs sermo (quae omnia aliena a ueritate sunt) subijciuntur. Musica uero manifestissime persuadet. Eiusmodi enim instrumentis imitationem facit quibus actiones ipsas reapse perfici contigit In actionibus quippe humanis praecedit uoluntas, sermo subsequitur deinde actio ipsa perficitur Animae itaque [[cogitationibus]] mores atque affectus sententijs imitatur: sermones uero fictione uocis atque harmoniae [--] actiones demum Rhythmis et corporis motibus: qua propter quam maxime pueris huiusmodi institutio amplectenda est; ut per huiusmodi imitationes ac similitudines in tenera aetate, assuefactione quadam [et cura supra lin.] condiscant [[et]] [[scire et]] [nosse ac corr. supra lin.] concupiscere ea quae postea [[s]] studiosius aetatis progressu perficiuntur [[Quod]] Sane minime mirum est antiquos [antiquam ante corr.] [[antiquam tam ueneranter opere musicae mores emendasse]] tam studiose [[institutionem]] institutioni per musicam incubuisse: Animaduertebant [enim pondus supra lin.] rei [[efficaciam]] et naturalem efficaciam: quemadmodum igitur caeterarum rerum quae nobis insunt maximam egêre curam puta sanitatis bonique habitus; partim haec conseruare conantes partim etiam augere: aliqua etiam ultra modum [[excr]] execrescentia intra debitos limites coercentes: sic quae ad cantus ac saltationes pertinent (quae natura uobis insita sunt) cum penitus euellere non liceret, nisi naturam ipsam tollere uellent, paulatim ac latenter moderando uitae quandam rationem instituerunt, modestam atque utilem non sine uoluptate reddentes: nulla igitur humana reperitur actio quae sine musica perficiatur Deorum certe laudationes atque honores musica condiuntur Festa etiam ac celebritates urbium exornantur proelia quidem profectionesque militares musica excitantur ac diriguntur eadem etiam nauigationes ac remigationes et laboriosissima quoque manuariorum opificum opera minus grauia reddit; utpote quae laborum solamen e

Comments
Post a Comment