Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Ioannes Baptista Donius Thomae Rigelio [Regelio ante corr.] Salutem Plurimam Dicit
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r> [--]
[13 Gennaio 1639 A. 7 in marg.] Ioannes Baptista Donius Thomae Rigelio [Regelio ante corr.] Salutem Plurimam Dicit Londinium [504 m.sec. in marg.] Incredibili laetitia compleuerunt me litterae tuae a Franco Troians nostro mihi nuper redditae, in quibus cum eximiam eruditionem tuam atque eloquentiam prodidisti, tum uero insignem quandam ac singularem humanitatem ostendisti [ostendit ante corr.], cum me nec de facie quidem notum tam comiter atque officiose pene ex alio terrarum orbe salutare, affari operamque tuam eidem offerre tam promter largiterque dignatus es. Quid quaeris? Triumphare mihi videor cum toto disclusos orbe Britannos [Bribannos ante corr.] cogitatione complector, atque indidem reputo tam officiosas letteras praeter spem mihi redditas esse. Summas igitur humanitati [humanitas ante corr.] tuae gratias ago quae me nil tale merentem in exoptatissimae [exoptatrix ante corr.] amicitiae consortium ultro allegit: atque utinam is essem ut pleno quod dicitur modo remetiri eas possem. quod in me est certe, memoriam istius beneficij colam beneuolentia sempiterna, et quantum tenuitas mea feret, efficiam profecto, ut si qua in re desiderium tuis subsentire me posse intellexeris, cumulate ijs satisfaciam. Excerpta illa Boethiana pergrata mihi fuerunt. De Hogerij [Ogerij ante corr.] Abbatij excerptis (siquidem extarent) breuia quaedam specimina dumtaxat cuperem: cum enim autor sic mihi [--] plane ignotus, affirmare [[num]] [non corr. supra lin.] non ausim an talia sin eius scripta, ut totus exscribi mereatur. Quoniam vero lucubrationes meae circa rem Musicam [musicam ante corr.] val tibi gratas fuisse significas, sedulo enitar ut et reliquae, quas Deo date in publicum destinaui, ad te perferantur. Magna enim, et supra vulgarem aestmationem iam pridem molior; et quamuis nec tempra> nec hominum studia satis ad votum respondant, efficiam tamen, ut [[sepro]] [spero corr. supra lin.], ne frustra praeclara hanc prouinciam aggressum me fuisse ingenui salte cordatique homines fateantur. Id unum vero me angit [augit ante corr.], quod organorum quae hicusque effecta sunt [hanc ante corr.], gestum aliquem sibi praebere non possint. Sed hac d re cogitationem quandam meam Angelo insinuaui; quod reliquum est Deum quaeso, ut rei litterariae [litterana ante corr.] bono, et nobilissimi istius Regni ornamento diutissime te uet incolumem. Vale Romae. Pridie [pridie ante corr.] Kalendis Januarijs MDCXXXIX,

Comments
Post a Comment