Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Aristidis Quintiliani De Musica liber I.
 Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.289, f.<1r>-<17v>

[--] [Edito dal Meibomio add.m.rec.] Aristidi Quintiliani De Musica liber I Semper quidem [mihi usu uenit add. supra lin.] ueterum philosophorum circa omne disciplinarum genus diligentiam ac studium admirari (Eusebi ac Florenti sodales mihi plurimum colendi) atque etiam quemadmodum [[alia quidem ab ipsis reperta sunt,]] [alia quidem ipsi repererunt corr. supra lin.] alia uero ab alijs inuenta ac sibi per manus tradita ad conuenientem perfectionis metam perduxerunt; ac reliquis eorum utilitatem sine inuidia ostenderunt tradideruntque multo uero maxime eorum [[uirorum]] obstupesco solertiam ingenij siquando ut consueuimus sermones de rebus musicis usurpamus: neque enim [[apud illos temere]] tunc cuius hominum generi familiare erat hoc studium, quemadmodum multi ob harum rerum imperitiam ac recentionem multi existimarunt: sed [[cum]] [et corr. supra lin.] per se uenerabile erat; [[tum]] et ut ad alias scientias suas summe utile, mirum in modum habebatur in pretio, [[tamquam quae]] ut [[quae prope]] [[pr] [solum corr. supra lin.] quippe quod principiorum ac finis caeterorum rationem haberet. Mihi uero hoc potissimum huius artis bonum animaduersum est: quod non sicut reliquae circa unam materiam [--] uel ad breue dumtaxat tempus utilitatem suam [[p]] extendere uidetur: sed omnis aetas atque uniuersa uita omnisque actio musicae ope abundantissime exornatur. Pictura siquidem atque huiusmodi reliquae quae solo aspectu pulchrum persequuntur modicam utilitatis partem conferunt: et cum ab omnibus facile comprehendantur nullum insigne [postea add. supra lin.] uariae eruditionis incrementum afferunt. Medicina uero et Gymnastica corpori quidem afferunt utilitatem; [[uere]] uerum nequeunt [[in pueritia eas utilitates praest]] [[ea bona praestare illas artes exercentibus quae ab eruditione proficiscuntur]] [iam inde a pueris ea bona praestare corr. supra lin.] illas artes tractantibus quae ab eruditione proficiscuntur. Dialectica uero et quae illi respondet Rhetorica animum sane intelligentia instruit si eum accipiat a musica prius perpurgatum. sine hac uero non modo non iuuat uerum etiam nonnumquam corrumpit. Haec una uero ut dictum est per omne materiae genus diffunditur atque in omne tempus animum [[exornare]] [decorare corr. supra lin.] perseuerat ornamentis Harmoniae et corpus decentibus Rhythmis dirigere. Pueris etiam proficua est ob melodiae [[uim]] commoda; ac prouectioribus propter metricae ornamenta dictionis [[atq]] ac prorsus uniuersi sermonis elegantiam ostendens. Quod uero maximum ac praecipuum est: totius animae non huius tantum quae singulis inest sed quae uniuersum imple [--] mondum (quae non facile ab hominibus intellegitur) rationes commonstrat. Fidem huic rei astruit diuinus sapientis uiri sermo Panacis uidelicet Pythagorei qui Musicae opus esse inquit non tantum uocis partes [inuicem add. supra lin.] dirigere [[ac formare]] sed quaecumque in rerum natura sint cogere et conformare. Sed haec quidem procedente sermone referre licebit: nunc uero [[id]] [id corr. supra lin.] maxime me impulit hanc tractationem aggredi, [[plurimum]] quod plurimi Qualem disciplinam nimium indigne contemnunt. Aliae enim uel ob difficultatem sicut Medicina contemnuntur uel quod multis iniucundae sunt ut Geometria: ob neutram uero causam Musica abijcienda est: neque enim [[insignem]] difficultatem habet immodicam nec modicam affert discentibus [[uoluptatem]] [[delectationem]] [oblectamentum corr. supra lin.]. Verum et celeriter utilitatem percipere licet laborem non auersantibus et uoluptatem insignem nec mediocrem haurire. Nam in alijs artibus quidem si quis laboret aliunde quaesita opus [[illi est remissione]] est illi [[oblectatione ut refi]] [relaxatione corr. supra lin.] [[si refici uult]] [ad solatium corr. supra lin.]: in musica uero sese exercentibus [[ex]] ipsemet labor oblectationem habet adiunctam non minoris effectricem uoluptatis, quam emolumentum sit quod [[capit i]] ad mentem redundat. Verumtamen multi haec omnia parui faciunt [[oblectamentum]] lenocinia otij atque inertiae pluris aestimantes quam utilitatem ac mentis ipsius delectationem. Enimuero [--] ex eo uero quod non omnes ipsius partes pertractauerint, nec quidquam grandius addiscentibus tradiderunt nullamque laudem ab ipsis musicae causa retulerunt. Quoniam uero nemo antiquorum fere absolutos de ea sermones edidit, uni se praxi dediderunt: atque id particulatim ac sparsim de quibusdam dumtaxat partibus tractantes: plurimaque ipsius principia et naturales causas silentio transmittentes: sed circa ipsum artificium et cantum [[<..>]] studium impendentes. Sed exordium satis. Iam uero incipiendum nobis rite est ab inuocatione Dei Musagetae qui sese nobis offert Etenim poetae quamuis rei musicae propemodum rudes ac dumtaxat ueterum gestorum narrationem (modicam uidelicet ipsius partem) instituentes, Musas inuocant et Apollinem Musarum praesidem. Nobis uero non particulam tantum musicae ac ueteres dumtaxat fabulas aggredientibus [aggressuris ante corr.] sed ipsam uniuersam quaenam et qualis sit ostendere conantibus omnesque ipsius species [tam add. supra lin.] quae in uoce consistent quam in corporibus dicere instituentibus, ac praeterea si quae sunt Rhythmorum habitudines: et (quod dignationem maximam habet) quaenam rationes sint similitudinum animi nostri adhaec qua quis uia ad altiora ascendens de uniuerso non inepte [[p<..>]] rationes demonstret: quem praecipuum in his adiutorem inuocare conueniat nisi eum qui totum hoc quod uidemus inuisibili artificio [--] coagmentauit [coagmentat ante corr.] ac disposuit [disponit ante corr.] : omnem uero animum Harmonicis rationibus perfectissime architectatus est siue eum opificem fas est ob ea quae pulchre iecit fundamenta: siue formam sanctissimam propter eas quae hominibus indidit facultates: Siue igitur Rationem siue Vnitatem: quemadmodum a [[ex supra lin.]] diuinis ac sapientibus [sapientes ante corr.] Rationem unitatiuam nuncupari accidit partim quidem ostendere uolentes quod omnia concinnit ac disponit: partim quod cum tam multa sint et tam diuersa quae in mundo sunt ea omnia insolubilibus uinculis in unam compagem [[coagmentat]] colligat; hunc ipsum inuocamus ac precemur ut [[quamq]] quam firmissimam nobis intelligentiam suppeditet, et qua nobis opus in propositis rebus explicandis facilitate eam commodet. Atque hactenus precationes adhibuisse sufficiat. Nunc uero incipiamus sermonem de uniuersa musica sicut polliciti sumus doctrina tradentes. Musica est scientia cantus atque eorum quae cantui accedunt: quidam uero sic ipsam definiunt Ars contemplatiua et effectrix perfecti cantus et organica. Alij uero sic Ars eius quod decorum est in uocibus et motionibus: nos uero autem perfectius et conuenientius instituto nostro. Intelligentia eius quod decet in corporibus et motionibus. Scientiae siquidem [[non est, quae]] nomen minus ei competit, quae notitia est certa ac numquam [--] flit. Quae enim in scientijs dicuntur siue quaestiones sint siue Definitiones nequaquam mutationes alterationesque suscipiunt [recipiunt ante corr.]. Sane igitur artem ipsam dicere possumus propter eius partem usualem et practicam quod in materia cantuum et corporalibus motionibus reperitur, ut in parte quadam ipsius; idcirco ars uocitata est atque artem ipsam iure dicemus. Comprehensio enim est notionum atque rerum ad exquisitum modum confectarum nec inutilis uitae [[sicut]] [quod corr. supra lin.] ueteres iudicarunt, sicut noster sermo probabit. Diximus uero Perfecti cantus et merito: oportet enim et Melodian hoc est Actionem ipsam canendi considerare et Rhythmum siue Numerum et dictionem siue sermonem ut canticum perfectum sit: nam circa Melodian simpliciter [[uocis]] quae uocibus seu sonis accidunt [[perl]] perpenduntur circa Rhythmum uero eiusdem motio circa dictionem uero metrum seu carmen. Quae autem perfecto cantui accedunt Motio uocis et corporis item tempora et quae ex ijs nascuntur Rhythmi. Quod autem Decori ars sit [[conueniens]] iure et id dicitur: quidquid enim decoro priuatum aspernabile est. Decorum enim est pulchrorum ac laudabilium, uel ornatus participatio in rebus non uilibus uel conuenientia rerum inuicem Contemplatiuam uero ac simul factiuam ipsam pronuntiant ob huiusmodi causas: quando enim suasmet partes considerat ac speculatur, et quae circa ipsas est diuisionem atque artificium contemplari [--] ipsam dicunt: cum uero separatim cantibus conficiendis intenta est utilior ac decenter, [[fa]] effectricem uocant. Materia autem Musicae Vox et motus corporalis. Vocem autem [[partim]] [alij corr. supra lin.] aerem ictum alij aeris percussionem dixerunt alij uero ipsum met corporis sono affectum: nonnulli autem quod rectius est eiusdem corporis passionem definuere. Motio uero diuersis temporibus subijcitur: tempus enim mensura motus et quietis. Motionum uero quaedam simplices sunt quaedam non simplices: atque istarum quidem nonnullae sunt continuae nonnullae intercisae, nonnullae mediae. Continua uero uox est quae Intentiones ac Remissiones latenter facit celeri quadam mutatione. Intercisa uero quae tensiones quidem manifestas habet harum uero mensuras latentes. Media ex ambobus constans. Continua sane est qua loquimur: Media qua poemata recitamus Intercisa quae [[int]] in medio simplicium atque uniformium uocum interualla quaedam ac moras interponit quae Melodica uocatur seu Cantatoria. Vniuersa autem musica partim Theoretica [[]] partim Practica: [[et]] Theoretica quidem est quae artificiales rationes et summas atque horum partes dijudicat ac rursus superiora principia naturalesque causas; ac demum rerum consonantias. Practica uero quae secundum [--] artis praecepta operatur ac finem artis persequens quae et Paedeutica dicetur. Caeterum Theoretica pars in Naturalem et Artificialem diuiditur. Rursus Naturalis [[partim]] in Arithmeticam seu Numeralem et in eam quae communi nomine Musica uocatur quae de Vniuerso tractat Artificialis etiam tres aliae sunt partes Harmonica Rhythmica Metrica. Practica uero in alias duas [[diuiditur]] partitur in Vsualem quae his omnibus utitur et Elocutiuam: ac rursus Vsualis partes sunt tres Melopoeia Rhythmopoeia Poesis. Elocutiuam uero in Organicam, Cantatoriam et Histrionicam in qua corporales motiones congruenter subiectis Melesi usurpantur. Motio uero est mutatio qualitatum in [[qualita]] eiusdem generis qualitates. Vocalis autem motionis species duae simplex et multiplex: De multiplici dictum iam est. Simplex uero atque uniformis Tasis hoc est Tensio nuncupata est. Est itaque Tensio status seu quies uocis: huius autem duae species. Remissio et Intensio. Remissio dicitur cum ab acutiori in grauiorem locum uox transit Intensio cum a grauiori ad acutiorem. quae autem ex his fiunt hanc quidem Grauitatem uocis hanc uero Acumen nuncupamus. Enimuero Grauitas fit [[d]] spiritu deorsum delato. Acumen uero in superiora impulso. Omnis igitur simplex uocis motus Tasis dicitur. Melodicae uero propriae phthongus [--] De quo iam disserendum cum prius pauca haec praemiserimus. Quod uniuersae Harmonicae facultatis [[<.>]] partes sunt septem. Prima tractat de Phthongis seconda de Interuallis tertia De Systematibus quarta de Generibus quinta de Tonis sexta de mutationibus septima de Melopoeia. Dicamus uero de phthongis primum. Quod si nonnullis uidebimur obscuris uti uocabulis ueniam deprecamur: necessitas enim artis ea adhibere postulat. Phthongus est uocis cantabilis minima pars. Facultates autem Phthongorum infinitae quidem natura sunt: quae autem in uniuersum traditae nobis sunt secundum unumquodque genus uigintiocto numerum implent. Quorum appellationes sequuntur I Proslambanomenos. Assumpta 2 Hypate Hypaton. Infima Infimarum 3 Parhypate Hypaton. Peninfima Infimarum 4 Lychanos Hypaton Enarmonia Index Infimarum Enarmonia 5 Lychanos Hypatôn. Index Infimarum Chromatica 6 Lychanos Hypatôn Diatonos. Index Infimarum Diatonica 7 Hypate Mesôn. Infima Mediarum 8 Parhypate Mesôn; Peninfima Mediarum 9 Lichanos Meson Enarmonios. Index Mediarum Enarmonia 10 Lichanos Meson Chromatica. Index Mediarum chromatica [--] 11 Lichanos Mesôn Diatonos. Index Mediarum Diatonica 12 Mese Media 13 Trite Synemmenon. Tertia coniunctarum 14 Paranete Synemmenon Enarmonia. Penultima coniunctarum Enarmonia 15 Paranete Synemmenon Chromatica. Penultima coniunctarum Chromatica. 16 Paranete Synemmenon Diatonos Penultima coniunctarum Diatonica 17 Nete Synemmenon. Vltima coniunctarum 18 Paramesos. Paramedia. 19 Trite Diezeugmenon. Tertia Disiunctarum 20 Paranete Diezeugmenon. Enarmonios. Penultima Disiunctarum Enarmonia 21 Paranete Diezeugmenon Chromatica. Penultima Disiunctarum Chromatica 22 Paranete Diezeugmenon Diatonos. Penultima Disiunctarum Diatonica 23 [[Vlt]] Nete Diezeugmenon. Vltima Disiunctarum 24 Trite Hyperboleon. Tertia Supremarum 25 Paranete Hyperboleon Enarmonios. Penultima Supremarum Enarmonia 26 Paranete Hyperboleon chromatica Penultima [[Super]] Supremarum chromatica 27 Paranete Hyperboleon Diatonos. Penultima Supremarum Diatonica. 28 Nete Hyperboleon. Vltima Supremarum [--] Proslambanomenos igitur uocata est quoniam Tetrachordorum quae uocantur nulli communicat sed extrorsum assumitur ad conficiendam cum Mese consonantiam Toniaeam habens rationem sicut Mese cum Paramese. [[Infima]] Hypate Hypatôn uero quoniam primi Tetrachordi prima ponitur. Primum enim [hypaton] dicebant ueteres Parhypate uero quae ipsi adiacet Licani uero Hypaton. Enarmonius Chromaticus et Diatonus trium Melodiae generum indicatiui sunt phthongi seu uoces. Varia enim Tetrachordum dispositio fit. Hae generaliter Hyperhypatae uocantur. Hypate Meson rursus Prima Tetrachordi Mediarum. Hoc enim unum inter Infimas et Coniunctus consideratur. Parhypate uero Meson quae hanc consequuntur et reliquae similes Hypatoidibus (seu Lichanis Infimarum tetrachordi) [[cho]] quae [[in]] uniuersim Lichani [seu Indices add. supra lin.] nuncupati sunt eodem nomine quo digitus [[qui]] chordam eam pulsans quae eundem reddit sonum. Quae has sequitur Mese uocatur, [[in unoq]] in singulis enim modis media est phthongorum consequenter positorum Post hanc acutior Semitonio est Trite Synemmenon ab ultima consequentium Mesen Tetrachordorum numerando: [[p]] ex eo quod reliquum acutiorum Systematum coniunxerimus. [[Post]] Hanc sequuntur eae quae Enarmonia, Chromatica, et Diatonica simpliciter dicuntur ob causas ante dictas quae [[et]] Paranetae uocantur: quod iuxta Neten [[Iacentur]] sitae sunt [--] Super has uero Nete id est ultima: prisci enim ultimum [neaton] dixere. Coniunctarum autem dicitur [[Tetrachordum]] integrum Systema quoniam precdenti perfecto usque ad Mesen coniungitur. Rursus a Mese Toni spatio intendendo proxima ipsi chorda Paramese nuncupatur. Quae porro hanc sequuntur propter similes causas easdem sortitae sunt appellationes. Systema autem hoc Disiunctorum uocatur: Etenim uersus alteram partem minime aequaliter praecedentibus systematibus adiacet. Deinde uero locatur Trite Hyperboleon et quae deinceps sunt propter easdem [[causam]] speciatim [causas corr. in marg.] similes appellationes sortitae: communis autem horum appellatio Hyperboleon est uocitata. quoniam humanae uocis facultas hic metam habet constitutam. Porro ex his Phthongis alij sunt stabiles alij Mobiles et rursum alij Barypycni alij Mesopycni alij Oxypycni alij Apycni. Pycnon uero seu Densum est quaedam trium phthongorum [[disposi]] distributio: [[nam]] et quidem Barypycni sunt qui prima loca Densi occupant (id est uersus graue) Mesopycni uero qui medias, oxypycni autem qui ultimas (id est uersus acutum) Apycni uero qui nullo modo participant distributionem densi in Tetrachordo. Horum stabiles sunt Apycni et Barypycni (qui et Hypatoides uocantur) quoniam diuersas tensiones non recipiunt. Mobiles uero reliqui quoniam aliquando minora aliquando maiora obtinent interualla, secundum [certas add. supra lin.] ratasque Tetrachordorum Distributiones. [--] Ex mobilibus uero [[quae]] quidam parhypatoides, alij lichanoides uocantur. Rursus phthongorum alij quidem sunt inuicem Consoni alij Dissoni alij Vnisoni. Consoni quidem sunt quibus simul sonantibus nihilo magis acutiori quam grauiori Melos Dissoni uero quibus simul sonantibus cantus proprietas alterutr. Vnisoni qui diuersam quidem facultatem uocis eamdem uero tensionem continent. Differentiae uero phthongorum plures. Prima circa tensionem secundum graue et acutum. Secunda secundum interualli participationem, quando hic quidem uni communicare [uidetur add. supra lin.] ille autem pluribus. Tertia secundum systematis particiationem quando [[unius]] hic quidem unius ille uero duorum particeps est Systematum: quarta uero secundum uocis locum quando unus maiorem alter minorem locum obtinet: quisnam sit uocis locus posterius [[<.>]] exponemus. Quinta secundum proprietatem aliae enim sunt proprietates acutioribus aliae grauioribus aliaeque rursus parhypatoidibus aliae lichanoidibus. Diastema uero seu interuallum bifariam accipitur communiter et proprie. communiter quidem omnis magnitudo quae certis terminis definitur: proprie uero in re musica Diastema [[fit enim]] dicitur mensura uocis duobus phthongis circumscripta. Interuallorum uero alia sunt Composita alia Incomposita. Incomposita quae circumscribuntur phthongis deinceps [[post]] sitis Composita uero quae comprehenduntur phthongis [[mini]] [--] minime sic [[positis]] dispositis quaeque inter canen resoluere licet in plures. Horum Interuallorum minimum est quantum ad modulationem seu melodiam spectat Diesis Enarmonia: deinde ut crassiori Minerua loquar duplum ipsius Semitonium: deinde huius duplum Tonus et rursus huius duplum Ditonum. Porro horum quaedam sunt quidem minora quaedam maiora et alia Consona et alia dissona. Item alia Enarmonia alia Chromatica alia Diatonica. praeterea alia rationalia alia irrationalia. Rationalia quorum rationem licet effari ut Rationem uero intelligo habitudinem unius ad aliud secundum numerum. Irrationalia uero in quibus nulla ratio alterius ad alterum reperitur. Itaque Diatessaron interualli ratio est sesquitertia Diapente uero sesquialtera, Diapason dupla Toni uero sesquioctaua Consona uero et Dissona se habent sicut in phthongis ostendimus. De Enarmonijs uero alijsque suo loco dicemus, item quaenam ipsorum sint incomposita sicut Diesis, quae composita ut Diatessaron, quaeque composita et Incomposita sicut Semitonium et Tonus Praeterea quaedam ex ipsis paria sunt quaedam Imparia: Paria quae in aequales partes diuiduntur ut Semitonium et tonus. [[Imper]] Imparia uero quae in partes inaequales sicut tres dieses, quinque et septem. Fit autem compositio haec ad hunc modum Duae dieses consequenter ponuntur plures uero minime. Duo Toni [--] [[sigillati]] seorsim ponuntur plures uero nequaquam. Totum enim in dissonantiam declinaret. Rursus interualla partim sunt rara partim densa Densa dicuntur magnitudine minima ut Dieses Rara quae maxima sunt ut Diatessaron. Sunt autem uariae Diatoni Diuisiones. Prima quidem in Dieses siue Toni quartas portiones. Altera in [singula add. supra lin.] semitonia seu semisses Toni Tertia in [[tria]] [terna corr. supra lin.] Semitonia. Quarta ex quaterna [quatuor ante corr.] Semitonia idest Dieses octo: [nam et add. supra lin.] sic [[eni]] antiqui Systemata constituebant singulas chordas diesibus definientes Diesis quippe uocabatur minimum uocis interuallum quasi [[d]] resolutio quaedam uocis existens Tonus autem quod primum iusta magnitudine uocem distendit. Semitonium uero illi dimidium toni uel simpliciter quod semissi Toni adfine est: nam in duo aequalia diuidi posse negant [[ut re uera]] ut sane res se habere uidetur Prostat etiam apud ueteres series secundum Dieses usque ad uigintiquatuor Primum Diapason pertransiens: secundum uero per Semitonia augens [--] Systema uero est quod pluribus quam duobus interuallis comprehenditur. Systematum uero differentiae partim eaedem sunt atque illae quas in Diastematibus recensiuimus partim plures ut hae. Quaedam enim ipsorum sunt continua sicut ea quae ex phthongis consequenter sitis componuntur: quaedam Hyperbata siue Distantia sicut sunt quae ex phthongis non continuis modulantur. Item alia sunt simplicia quae secundum unum modum iacent. alia non simplicia quae secundum plurium modorum complicationem [--] fiunt: uel quod alia sunt Coniuncta alia disiuncta alia communia et coniuncta quidem sunt quoniam unus phthongus communis est quae et Catallela dicuntur. Disiuncta uero in quibus unus phthongus medius incidit utrumque separans quae et Parallela dicuntur. Communia uero quae nunc quidem secundum coniunctionem nunc secundum Distinctionem iacent. Rursus Systematum alia sunt tetrachorda quae a quattuor phthongis naturaliter sitis comprehenduntur alia pentachorda alia octachorda: [[in]] quibus eandem definitionem aptare licet. Horum alia sunt consona alia dissona. Consona tetrachorda sunt quae consonis phthongis circumscribuntur sicut et pentachorda et octachorda. Dissona quae non sic se habent: quaenam autem sit phthongorum consonantia iam ante diximus. Fit autem ipsorum Expositio ex inequalibus interuallis puto Diesibus [Diesj<..> ante corr.] Semitonio Tono. Praeterea quaedam in ijs est secundum speciem differentia qua nonnulla [nonnulli ante corr.] a stabilibus comprehenduntur phthongis nonnulla a mobilibus. alia rursus perfecta sunt alia perfecta. Imperfecta quidem ut Tetrachordum Pentachordum Perfectum uero Octachordum quandoquidem omnis qui consequitur phthongus similis omnino est [[alicui]] [uni corr. supra lin.] precedentium. Tetrachordum sane Diatessaron uocatur constat uero ex duobus tonis et semitonio. Semitonijs [[6]] [5 corr. supra lin.] Diesibus 10 [12 ante corr.] [--] Pentachordum uero Diapente uocatur: constat autem tribus tonis et Semitonio uel Semitonijs 7. diesibus 14. Octachordum uero Diapason dicetur tonis 5 et Semitonijs duobus constitutur uel Semitonijs 12 diesibus 24. Rursus integra Systema alia quidem sunt rara alia densa: idem alia quidem Immutabilia [[alia uero mutabilia]] quae unicam habent Mesen alia mutabilia quae plures: et alia quidem per continuos phthongos modulantur alia per byperbatos seu remotos. Schemata autem ipsorom complura [--] Apud quosdam etiam barbaros in funeribus usurpatur nimiae tristitiae uim moderatura Et sane non ob unam causam adnotant in cantica nos conuerti: sed [[pariter]] in laetitia delectationem id efficere in aerumnis uero aegritudinem in ijs uero qui diuino quodam impulsu atque afflatu permouerentur Enthusiasmum ipsum uel propter alia accidentia ac circumstantias cum [[hae]] [ea corr. supra lin.] intermiscerentur siue pueris propter aetatem huiusmodi affectibus siue prouectioribus propter naturae imbecillitatem [[subi]] obnoxijs: quod si minus haec omnes mouent puta sapientes et si non omnia [[usque ad]] cantum [si supra lin.] eliciant ut [[quae nimia sunt]] [praeualida corr. supra lin.] attamen quibus insitum id est quibusque contigit curatione quadam opus erat quae ciues in tempore utiles efficeret: neque omnino licebat ijs quos perturbationes premebant a sermonibus medelam consequi: nouerant enim uoluptatem efficacissimam escam esse qua uel rationis expertia animantia capiuntur ut ostendunt pastorum fistulae et caprarorum Pectides: maerorem multos in insanabiles [[adducere]] [dejicere corr. supra lin.] aegritudines , cum is inconsolabilis manet. Enthusiasmos uero nisi mediocres sint in malum euadere, superstitiones atque inconsultos metus adducentes quae ex animae facultatibus deprehendebantur quippe uoluptatem ipsi accedere circa partem concupiscibilem circa Irascibilem uero moerorem atque huius subolem iram. circa rationalem uero Enthusiasmum quorum singulorum proprius erat locus [--] Musicae curationis, [[non ass]] non animaduertentes paulatim in rectum statum adducens. unusquisque enim sponte in quamdam [[<..>]] cantus speciem mouetur aliqua dictorum passionum commotus: qui uero in praeualidam inciderit, auditu curari potest: neque enim aliter iuuari anima potest in excessibus perturbationis. quam eo modo quo operatur cum moderate afficiatur. Sunt enim et secundum generem atque aetates differentiae aliquae cum speciebus melodiarum congruentes. Puerorum enim ut plurimum at laetitiam tendunt, mulierum ad moerorem, uirorum ad Enthusiasmum quasi sacris festorum afflatibus ad canendum prouocentur. Haec igitur uidentes initio a pueritia facto per totam uitam exerceri musicam uolebant et Cantilenae Rhythmis et choreis utebantur [quae add. supra lin.] in priuatis relaxationibus receptae erant et in publicis Deorum celebritatibus. consueta quaedam cantica lege quadam instituerunt quas et Nomos id est leges noncuparunt: efficientes ut sacrificia adminicula quaedam fierent durationis eorum, atque appellatione ipsa [ipsam ante corr.] eorumdem immutabilitatem peruulgantes. Ad haec conati sunt animae motiones [in add. supra lin.] quas nonnumquam incidit [cum add. supra lin.] desiderijs immoderatis impetitur coercere. [[d]] transducentes eam quodammodo in uoluptatem quae uisu atque auditu percipitur, tamquam torrentem aliquem [[per [[qui uel corr. supra lin.]] praecipita loca ruentem f<..>antem ueluti in paludibus pasculisque locis uim suam amitteret]] [[per]] confragosa ac precipitia loca ruentem [uel add. supra lin.] [[per]] in paludibus [[locis]] ac profundis locis deficientem in apertum ac fertilem campum deriuantes. Porro in musicis rebus duo quaedam ualde cauebis. Alios enim neque in cantibus neque in Poesi eruditos [--] agrestiores omnino atque ineptiores conspicabantur alios uero non sicut oportebat in ea exercitatos in errores labi non exiguos sed partim proprietatem quamdam morum minime urbanam, propter consuetudinem illaudabilium cantuum contractam abstergebat: quamobrem canticis Institutorijs ut plurimum usi sunt: remissioribus quidem non sane multum nec frequenter; sic fortasse ad dignoscendos uniuscuiusque mores: [[quem]] sicut et saepe idem praestabant per experimentum ebrietatis: quemadmodum diuinus Plato in sua Republica adolescentes [[uolupt]] periculum facit [[<.>]] uoluptatibus [sui add. supra lin.] quibusdam [[parti<..> et<..>]] qui in cupiditates praecipites ruerent ut dixi ad castigationem reuocantes Cum enim uniuersa Institutio uel affectibus sicuti leges uel persuasione sicut in concionibu lectamenta adhibeat: in utroque [utrique ante corr.] genere Musica dominatur cantu ac lectione auditorem capiens ac mancipans uarijsque mutationibus uocis et figurarum corporis ad proprietatem eorum quae dicuntur attrahens. Igitur Paedeuticam musicam centum dierum spatium usurpabant. Oblectatricem uerum circiter triginta dumtaxat: Grauiorem uero Melodiam ac saltationem, [[splendidioribus]] illustrioribus fere tribuebant non spectatoribus tantum sed etiam actoribus: suauiori enim illa obscuriores ferme oblectabant: nam ubi omnes Reipublicae custodes probi sunt ut apud Sapientem Platonem ibi tantum cantibus opus est ad Institutionem pertinentibus. Verum cum diuersi [--] ualde sint qui corpus ciuitatis constituunt ut in reliquis urbibus [[oppo]] aptis unicuique remissioribus opus est: quod ignorantes multi eorumque quae in Republica dicuntur causas non intelligentes, partim quidem oblecationem cantuum prorsus repudiarunt; minime dijudicantes quibus conueniret atque ubi usurpanda esset partim uniuersam Melopoejam tumque huiusmodi [[affectuum solum]] huiusmodi rerum solum effectricem exulare iusserunt. Non scientes quamuis Institutio sola multis alijs praestabilior sit; fieri tamen non posse ut natura quae reliqua quoque poscit penitus constringatur. Recte enim illud est a sapiente de arcu usurpatum. Inter Remissiones sane utiles tantum recipiendae: quae cum dico, neque omnia [[musicae]] cantuum genera quae male audiunt suscipienda duco: neque enim his Musica proprie praeest, sed quemadmodum reliquae artes in propria materia a bonis mala seiungit: neque rursus eos qui propter reprobae melodiae speciem uniuersam musicam uituperant collaudo: neque [[enim]] etiam silendum est [[q]] ipsa quoque quae nudis sermonibus fiunt hortamenta, partim ad uirtutem [[te]] permouent partim ad uitia. Sed quemadmodum ex duplici natura meliorem eligimus: sic est in Melopoeia; cantum neque enim omnis oblectatio reprehensibilis est neque hoc est Musicae finis, sed relaxatio animi est per accidens: scopus enim quem sibi proposuit est iuuamentum ad uirtutem. quod cum multos latuit tum precipue eum qui in Ciceroni Romani Republica aduersus Musicam [--] inuehit. nam haud sane dixerim ab ipso proprie haec dici: quomodo enim quispiam ipsum affirment musicam uituperare et ut inutilem coarguere; artem quae harmoniarum et Rhythmorum uirtutibus ac uitijs discernat: qui uirum ut ijs temporibus rhythmis tantum atque ijs indecoris ac uilibus celebrem Roscium saltatorem adeo uehementer suspiciebat ut diceret prouidentia Deorum inter homines aduenisse: nam siquis [[fortasse]] dixerit ea quae dicuntur in Republica ex animi ipsius sententia pronuntiari; quae uero de Roscio protulit proponi [proposi ante corr.] argumenti causa: nihil uetabit quin nos quoque eandem raciotinationem conuertamus. Verumtamen et sic imprudenter fortasse pro praesenti dubitatione notauerit potius Rhetorem, quam talem eum ostenderit. Minus idoneus enim ad ueritatis inuentionem et ad rectum iudicium ferendum qui magis seruus [[praesenti Instituto]] propositae sibi Tibiarum [[ef<..>ensione]] [uituperatione corr. supra lin.]: aut minus <.....>ter alij materiae, quam ueritati: Existimo autem quemadmodum neque ipsam [[in]] insectatus est Rhetoricam quoniam nonnulli Rhetores causam dicunt: sic sane quamuis nonnulli artifices quoniam uulgo placent indecora cantare non esse hanc artis culpam. Sed et ipsorum patria alios quidem alios quidem pastoritiae uitae deditos alios paulo etiam agrestiores musica mansuefactos habuit: sicut et ipse fatetur: priuatim in conuiuijs publice uero in omnibus festis caeremoniarum sacra: itemque in [--] bellis in quibus maxime enituit atque enitescit addam etiam [[et florebit]] enitescet: quid enim oportet dicere, studium quod Rei militaris scriptores circa Pyrrichen ponunt, musica fueri omnibus enim manifesta haec sunt. Sed quod plurimis obscurum est, [[dicendum]] in ipsis certaminibus et periculis admonitiones quae sermonibus fiunt saepe repudiat [[qu]] ut nocitura Si aduersarijs eadem lingua utentibus innotescant: per Musicam uero signa constituit, Tubam attinens instrumentum martiale et terrificum: unicuique autem monito proprium occentum assignans. Incursionis nempe secundum frontem uel Imprensionis secundum cornu [[proprias]] peculiares ordinant modulationes: item aliam ad Receptum: Euolutioni item tam in scutum quam in hastam unicuique propriam. Atque omnia haec callida inuenta adeo celeriter perficit, per signa hostibus quidem ignota socijs uero clarissima manifestissima et cognitu facillima: neque enim copiarum tantum partes exaudiunt sed [ad supra lin.] unum sonum uniuersus sequitur exercitus. Sed verum quod omnium maximum est, quod cum [[haud]] nonnunquam Reipublicae presides multo incommodiores experta sit, quam ij quos Platonis sermo in Politia pronuntiant opere deprehendit in medijs competis et sacrorum apparatus saeuissiamam ciuium aduersus ciues sanguinolentiam contemplans: quoniam ualidissima est musica Institutio prout aliud nihil, hominumque [--] naturae saepe incorrigibiles manent saepe pessum ierant: uel enim in Passiones humiles degeneratasque [[p]] deuenerunt uel in asperas ac difficiles Quod hinc manifestum: rationem enim inibo non de singulis (haud facilis enim est istorum dijudicatio) sed de ciuitatibus atque integris populis: quoniam facilior [[est]] est in maioribus rebus contemplatio: duo enim haec mala circa Institutionem accidit: Imperitia [[prauaque Institutio]] [et corr. in marg.] [peruersa Eruditio corr. supra lin.]: alterum porro est ex defectu Institutionis alterum ex praua doctrina orit. cum duae porro facultates [animae add. supra lin.] quantum dicere possumus attendant, Ira et Cupiditas: qui [[p<....>]] musicae bona nullo modo attigerint licet concupiscibilem partem consopiuerint insensati ac brutales existunt sicut ij qui Oscorum regionem ac Lucaniam accolunt quod si Irascibilem irritauerint, agrestes et ferini. sicut qui Garamantidem atque Iberiam incolunt. Rursus qui musicam praeter ipsius naturam in prauam eruditionem atque improbitatem detorquent partem concupiscibilem tantum [[cura adhibentes]] [seruientes corr. supra lin.] animo sunt nimium remisso corporeque indecenter exornant [exorn<...> ante corr.] quemadmodum ij qui circa Phoeniciam sunt atque ex his oriundi qui in Africa degunt parti in uero Irascibili obsequientes mente sunt turbida ebriosi et prout occasio solent armorum praecupidi ac supra modum iracundi efferatique: ut Thraces [[cl]] Celtarumque omnis natio: Qui uero ipsius disciplinam atque usum dextere amplexi sunt Graeci uidelicet et si qua gens illos imitata est, felix uirtutis causa atque omnigenarum s[[-]] oritur hinc uero natura ex qua appetitiones operum pullulant quibus delectatio accedens confirmat uitium: neque habitus neque cultus neque sermonum ulla differentiam statuens donec ad extremum qua priuate qua publice omnem uitam pessum dederit. Contra uero affirmari potest sicut enim ex honesto cantu parti sermones; naturaeque atque habitus. desideria etiam laudabilia optimaeque actiones nascantur: propterea antiquissimis temporibus administratione reipublicae nondum cum musica cum uirtute exerceretur seditiones apud singulas ciuitates facile se dabant. Easque inimicitias [urbium et populorum supra lin.] aduersus longius positos facile composuit sollemnia [--] certaque tempora celebritatum constituens: consuetaque in his laetitia animorumque relaxatione asperitatem hominum [[ad]] ad inuicem abstersit, ac mansuetudinem in eius locum induxit. Quemadmodum periti agricolae primum [[inutiles]] [molestas corr. supra lin.] omnes herbas ac [steriles supra lin.] frutices [[infrugiferos]] agro depurgato auellunt, utilissima semina tuto inijciunt Quod si nunc omnis ciuitas atque omnis propemodum natio modestam [[ciuilemque]] [humanamque corr. supra lin.] uitam suscepit non propterea sane inutilis musica est sicut neque medicinae subsidia reijcienda sunt si cui aegrotare contingerit: [in supra lin.] bona enim ualetudine [[utenti]] omnis eius gratia abijecienda: sed sanitatis causa gratia habenda illi est: [[atque omn]] ac totius uitae rectrix constituenda: ne propter [[<..>]] desidiam [[ac]] aut luxum in eadem quae prius mala incurremus: eiusdem enim artis est uirtutem quae non sit indere, et quae sit conseruare: atque augere: quod pariter de musica asserendum est: gratiaque ei habenda quod [[non ta]] unicuique amicam concordiam [singillatim supra lin.] cum ipsomet conciliet, et [[publice]] cum alijs communiter: semper enim meminisse debemus communis concordiae, recordantes non publice tantum sed priuatim id faciendum esse; quasi enim sanitas quaedam communis ac singularis, habenda est concordia totius ciuitatis erga seipsam animaeque erga suas ipsius partes. Quod igitur pueri musica instituendi sunt ac informandi atque huiusmodi studijs per totam uitam ubi opus fuerit incumbendum, nemo iam opinor negauerit. Nunc uero tempus est reliqua persequi et quinam cantus ac Rhythmi corrigere possint animae [- -] passiones. Dicam autem [[partim nonnulla]] [quaedam corr. supra lin.] ab antiquo usurpata quaedam uero hucusque non dicta. non ignorantia scriptorum neque inuidentia (neque hoc asserere fas est de uiris philosophis [philosophiae ante corr.] [[ac]] [in corr. supra lin.] musicae studijs consummatissimis sed quaedam ab ipsis in commentarios relata sunt quaedam magis arcana priuatis colloquijs reseruata. Cuius causa fuit ipsorum studium atque amor circa res pulcherrimas. Nunc autem tanto [[regnante]] [inualescente corr. supra lin.] [[(]] musicae studio (bene enim ominandum est) gratum erit mediocriter [[studi]] peritis librum nancisci reconditum aliquid continentem. Quatuor enim maxime sunt ea quae affectanda sunt per musicam Instituere uolenti. Sententia [siue Notio add. supra lin.] congrua et conueniens [[<.>i]] sermo: adhaec Harmonia et Rhythmus: omnino enim Sententia princeps est sine qua neque ectio neque reiectio ullius rei fit. Huius imitatio atque expressio est sermo siue [[loquel]] dictio: et ad proximi auditionem et suasionem omnino necessaria. Haec autem soni acumina et grauitates assumens cum interuallis confusam quidem peperit harmoniam: dictionibus autem concinne dispositum Musicum Numerum. Verum quoniam musica passionum anime medela est: considerandum quo modo hoc atque unde animae contigat: his enim minime definitis obscurus erit sermo eorum quae deinceps dicuntur.

Comments

Popular posts from this blog