Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Baptista Donius Claro Viro Gasparo Scioppio Salutem Plurimam Dicit
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>
Baptista Donius Claro Viro Gasparo Scioppio Salutem Plurimam Dicit [<..> 1647. in marg.] Illustrissime Vir Opusculum meum de praestantia Musicae veteris [[ne tu enim]] [nemini corr. supra lin.] meliori iure quam tibi, vir clarissime, debebatur, quem unum omnigena Eruditione ad miraculum usque excultum, exactissimoque iudicio praeditum, ac litterarum latinarum assertorem ac vindicem acerrimum aetas nostra verissime experitur ac suspicit. Huc accedebat vetus mea erga te observantia ac benevolentia singularis, quae non permittebat ut cum alijs novitiae huius scriptionis me copiam facerem te unum potissimum hoc est veterum patronum atque amicum praeterirem. Functum [functum ante corr.] me igitur officio meo qua publice qua privatim existimabo ad censorium istud tribunal novum hunc ingenioli mei foetum allegantem: unaque opera tenue hoc [mnemosynon] propensae in te observantisque voluntatis deferentem. Atque utinam sicut probasse me quod instituis [institutus ante corr.] satis firmiter aperteque existimo, sic vulgares isti semidoctique musurgi fateri id ultro velint: ac proinde bona fide antiquos imitari sectarique instituam. Sed quoniam optandum hoc potius quam sperandum tali seculo atque his moribus videtur consolabimur nos [[<...que>quos in marg.]] conscientia bonae mentis, ac [[litteratoum]] litteratorum saltem gratiam [[donumque]] [eorumque corr. supra lin.] quos aequus amavit Iuppiter hoc est tui similium clarissime Scioppi demereri conabimur. Libellus tuus animadversionum in [[Vostri]] [Vossij corr. supra lin.] [--] librum de vitiis sermonis unice mihi gratus fuit; eo magis scilicet quo maius est ac publicae rei utilius magnorum virorum errata sublegere, quam mediocrium atque vulgarium; ac sicut maculas in sole detegere, qui reliqua omnia in sua luce collustrat, ac maculosa videri facit arduum ac plane Lynceum fuit opus; sic in Vossii scriptis, quae tantum lucis Latinis litteris attulerint, aliquot quasi maculas, ac nubeculas deprehendere non nisi ad lynceam istam perspicacissimi ingenii tui aciem pertinebat. Gratum mihi facies, si quas tibi huius munusculi causa gratias agi, animo lubens accipere non dedignaberis. Quod reliquum est, magnopere te hortor, ut et hunc libellum aliosque eius geris quos sparsis diversisque temporibus edidist in unum volumen colligas ac denuo in lucem emtas. Magnam mihi crede a studiosis omnibus gtiam inibis. Vale Florentiae Kalendis Iulij [[1647]]

Comments
Post a Comment