Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Ioannes Baptista Donius Salutem Plurimam Dicit [[Cladalmatis.]] [Claudio Salmasio corr. supra lin.] Viro Clarissimo
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>
[2 in marg.] Ioannes Baptista Donius Salutem Plurimam Dicit [[Cladalmatis.]] [Claudio Salmasio corr. supra lin.] Viro Clarissimo Admiratio scriptorum tuorum atque excellentis istius omnigenaeque doctrinae quemadmodum ingentem iam pridem in animo meo excitavit amorem tui; ita postquam, Roma relicta, in patriam redij non semel incitavit me, uti aliquid ad te litterarum darem, quo veterem illam erga te observantiam amicitiamque quam iam inde ab anno salutis ut opinor millesimo sexcentesimo vigesimo primo praesens Lutetiae obtuleram, absens renovarem confirmaremque: Verum religioni quodammodo [quodammodum ante corr.] mihi fuit te tantum talemque virum tenui simplicique epistolio post tam diuturnum silentium, tanta locorum intervalla compellere Adiunxi igitur his litteris munusculum parvum illud quidem, et minime fortasse te dignum, sed ob argumenti novitatem, et nescio quid [paradoxon], non ingratum penitus, ut opinor, futurum. Adde quod cum hodie omnes propemodum (quibus me quoque ascribas licet) principatum tibi inter [- -] litteratos sine controversia deferant, omnes antiquitatis partes loculentissimis tuis script illustraveris, quotidiesque illustres, ego qui hanc rei antiquariae partiunculam, quae ad Musica proprie pertinet, expoliendam susceperim, qucumque hoc lucubrationum mearum pensum, siue tributum quoddam, ad publicum istud commu disciplinarum omnium totiusque elegantioris erditionis aerarium optimum iure transmittendum csui. Gratum igitur mihi erit, si hunc libell tamquam amicus libenter exceperis: gratius si tamquam censor castigaveris ac meliorem effeceris. Vale. [Scripta est, licet mensis et annus desinit, anno MDCXL. nam in eo quaternario occurrit, in quo omnes epist recensentur, scriptae post editum Librum de praestantia Musicae ueteris m.rec.]

Comments
Post a Comment