Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Ioannes Baptista Donius Salutem Plurimam Dicit Octavio Ferrario Viro Clarissimo
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<2v> [--]

[15 in marg.] Ioannes Baptista Donius Salutem Plurimam Dicit Octavio Ferrario Viro Clarissimo Libellus tuus [[de]] de re vestiaria, Vir Clarissime doctissimeque, adeo mihi placuit, ut eo lecto pene excalmaverim gratulatusque sim Italiae nostrae, quae te vivo ac sospite, [[atque]] eiusmodi lucubrationibus Rem letterariam lucupletante [locupletantem ante corr.], non est quod Transalpinis gentibus invideat, doleatque auitam suam politioris doctrinae gloriam ab ijs sibi praecipi, quod iam ceptum fieri [philopatrides] omnes ingemiscebamus. Amavi praecipue in eo libello eruditionem variam, iudicium acre ac vegetum, stylum candidum atque elimatum; multoque maxime libertatem modestia temperatam, quam vix hodie unus aut alter custodit: adeo scilicet inter abruptam audaciam, ac servile obsequium modum tenere difficile [difficilem ante corr.] est. Quid quaeris? unice te ac prorsus [philostergos]] amare cepi postquam eruditionem istam cum summa quoque probitate, ut audio, coniunctam cognovi. Huc [[audit]] [accedit corr. supra lin.] clarissimi viri patrui tui, adeo propensa in me [--] voluntas, ut hominem ignotum multis officijs demereri instituerit, ac me totum sibi perpetuuo devixerit. Itaque si non eius causa, multo etiam prolixius te diligere pergam, ferreus plane sim atque inhumanus. Rogo igitur te quam maxim prorsus ut in numerum cultorum amicorumque tuo me in posterum recipere digneris tibique persudeas mutua sinceraque erga te benevolentia mini cessurum. Opusculum meum de praestantia musicae veteris his litteris adiunxi, ut qualicumque hoc [[mertusculo]] [munusculo corr. supra lin.] tibi iam notus esse incipiam<.> Vale. Deus tibi, clarissime Vir, quidquid optaveris large benigneque indulgeat. [Etsi desit annus, scripta tamen videtur anno MDCXLVII. m.sec.]

Comments

Popular posts from this blog