Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Ioannes Baptista Donius Salutem Plurimam dicit Ioanni Rhodio
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<2v>

[--] [27 Iulio 1647. in marg.] Ioannes Baptista Donius Salutem Plurimam dicit Ioanni Rhodio Viro Clarissimo Allectus fama probitatis tuae summaeque eruditionis quam ex nonnullis tuis operibus in vulgus editis satis etiam cognoveram iam pridem ad te scribere constitueram ut amicitiam meam [[perpetuum atque]] [perpetuumque corr. supra lin.] obsequiuum tibi ultro deferrem tuamque benevolentiam exoptatissimam mihi bonisque omnibus expetitam provocarem. Verum cum nulla eius mi sese offeret occasio (vix enim per me ipsu audebam homo tenuis nec tibi fortasse de nomine notus absentem interpellare) opportune cecidit ut libellum his litteris adiunctum De [de ante corr.] praestantia musicae veteris in lucem ederem. Is igitur fidem tantisper apud te faciet, quantum te colam ac diligam Vir Clarissime quare ut me quoque [-f.<1v>-] redamare instituas per communia Musarum sacra per[car supra lin.]issima quoque nostra litterarum stud per promiscua santaque humanitatis Iura quantum te possum obsecro atque obtestor. Qniam vero magnopere mihi opus est amanuens qui praeter calligraphiae mediocrem saltem usum Latinarum litterarum non sit expers, summaque apud nos eiusmodi hominum qui hoc munere effungi possint ac velint penuri est rogatum te volo mi Rhodi ut si quem adlescentem Belgam vel Germanum huic rei idneum Romam Corrimentem [[audivis]] audiris ut vit sibi honeste quaerat eum adhorteris ut in transitu saltem me conveniat. Nam dedita quidem opera aliquem ob hoc humno vel offensione remittendus sit. Caeterum minime te fugit praeter aptum chirogphum non nullaque [nullisque ante corr.] eruditionem animum fidelem [-f.<2r>-] ac probum docilemque ingenium maxime requiri: quibus si rei Musicae peritia aliqua accedat tanto is mihi gratior fuerit, ac studijs meis accomodatior. Illud persuasum habeas velim minime me ei necessarijs rebus defuturum operamque daturum ut nec librorum copia, nec tempus aliquod liberum nec meum ipsius auxilium ad progressus in litteris faciendos ullo modo ei desint. Addo etiam si quid ad rem pertinet facultatem mihi adesse ex Indulto Urbani Octavi transferendi pensiones, quas possideo. Quod si occissim in his regionibus aliqua in re operam meam expetiveris, efficiam profecto ut non frustra eam expetisse intelligas. Vale Florentiae Sexto Kalendis Augusti MDCXLVII. Quod aliena manu praeter institutum meum his in letteris usus sim [[arhrhostia]] effecit, quare habeas me, quaeso, excusatum

Comments

Popular posts from this blog