Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Praefatio Quarta Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.295, f. <1r>

[-f.<1r>-] Praefatio Quarta Postrema Recitatione quam ante octiduum hoc eodem in loco habui, propositum suum stendendi antiquae Musicae [Musice ante corr.] praestantiam hodiernaeque defectus strenue urgens Charidorus communibus quibusdam argumentis usus est: partim ex conditione huius saeculi ductis, quae et huic facultati et omnium liberalium artium progressui multas ob causas aduersatur; partim ex uetusti illius comparatione. quo dum animo soluto ac libero mortales in agris degentes pastoritiam uitam colebant simplicem quamdam musicae speciem, sed elegantem nihilominus inuexerunt: quod repuerascente quodammodo terrarum orbe proximis saeculis contra euênit deinde cum allatis aliquot [[e]] rerum nuper Romae estarum exemplis, detexit quantum huius disciplinae incrementis officiatur qua magnatum scitia qua mutua artificum inuidia, contra io atque ardore uetustissimi Graecorum populi etiam asperiores atque agrestes; ac [deinde supra lin.] praecipuae eorum iuitates ac Reges, postremoque Romani Tuscique ueteres disciplinam hanc exercuerint, prolatis multis testimonijs docuisset: abruptum sermonem his uerbis redordiri cepit

Comments

Popular posts from this blog