Author: Doni, Giovanni Battista
Title: Perillustris et ornatissime uir
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>

Litteras Dominationis tuae quas Londino 26 Martij dederat his diebus recepi summaque cum uoluptate perlegi: agnoui enim in ijs non minorem animi candorem quam elegantiam styli: quae inter tot [[er]] multiplicis eruditionis gemmas instar lucidissimi [cuiusdam add. supra lin.] argenti mirifice in exigua pagina [[cadior]] [[radiare mihi uisa est.]] [enitescit corr. supra lin.] Humanitatem uero eximiam, propensamque in me beneuolentiam quam licet immerenti profusissime tribuis, quo tandem pacto remunerari unquam potero? Si quidem mediocritatis meae conscius quas in me laudes tam liberaliter congeris ut minime [[agnoscere possum]] agnosco: ita uehementer doleo [[non ijs officijs]] nihil fere a me Dominationi tuae [[esse]] dum Romae agerit fuisse praebitum quod tanti uiri amorem ac studium promereretur. [[Totum igitur hoc]] [[Magno igitur b]] Reliquum erit ut [[gratuitam istam beneuolentiam]] in posterum saltem si qua [[mih]] mihi sese dabit occasio mutuam erga te beneuolentiam meam cum eximia tot uirtutum obseruantia coniunctam sedulo cumulateque id praestem: [[qua in re operam dabo quod non minus lubenter quam]] De reliquo Musarum studia non minus hic frigent quam apud alias Europae gentes ubi Martis opus feruet contagione credo fatalis mali quod in litterarum perniciem [[la]] late proserpit Constat tamen adhuc ingenuis artibus sub Barberinis Principibus suus honor [et cultus: in marg.] cuius rei specimen hoc habe Vir ornatissime. Berninus eques domo Florentinus rei architectinicae ac statuariae adeo peritus ut cum antiquis celeberrimis quibusque contendat Potentissimi nostri Regis effigiem affabre nuper exsculpsit: [[Lineamenta uultus [et regia in marg.] [oris maiestas supra lin.] usque eo feliciter [[in ea]] [ibi corr. supra lin.] artifex e pictura quadam expressit]] [--] [e marmore; in marg.] in qua [[ut nihil supra lin.]] tanta maiestas oris elucet, tam exacte lineamenta uultus e pictura quadam expressa sunt ut ad rei miraculum intuentium oculi stupeant. Ea breui opinor ad uos perferetur [[nuper enim iam enim e portu Centucellarum soluit in quam imposita fuit]] Iam enim e portu soluit nauis in quam [[fuit imposita.]] [egregium hunc [philotekhnema] corr. supra lin.] [[Nec dubito quin Serenissimus Rex uoluptatem non leuem perceturus sit ex]] [impositum fuit corr. supra lin.] Mittit hoc donum Eminentissimus Dominus meus Serenissimo Regi indicium amoris atque obseruantiae erga illius Maiestatem suae: quod cum ipsi tum Reginae uxori pergratum futurum non dubito. Adiunxi his litteris titulum operis noui in quo potiorem Musicae ueteris partem non solum [kata theorian] sed etiam [kata praxin] autor restituisse se profitetur: praesertim in concentu Violarum quarum [[morem te]] exactam constructionem [tekhnikos] docet ita ut in ijs, tria genera musices ac ueterum nobiles illae Harmoniae Doria, Phrygia et cetera cum perfecta temperatura (quam recentiores ne tenta quidem) maxima cum facilitate psalli possint et quod conseques est humanae etiam uoces hoc subsidio ad praestantiores melodias attemperari. Cuius rei specimen uel indicium philomusis istis Anglis non ingratum fore duxi; qui hoc genus organi tam perite ac lubenter tractent. Deum optimum maximum precor Vir doctissime ut te litterariae Reipublicae bono diutissime seruet incolumem. Vale Romae Nonis Maij MDCXXXVII Dominationis tuae

Comments

Popular posts from this blog