Author: Gaudentius, Paganinus
Title: Viro Clarissimo Ioanni Baptistae Donio
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>
[Septembri 1647. in marg.] Viro Clarissimo Ioanni Baptistae Donio Paganinus Gaudentius Vir Clarissime. Ex doctissimo nobilissimoque Nicolao Heinsio magis ac magis intelliges quanti te faciam, et quantopere de tua erga me benevolentia glorier: bibimus profecto pluries tuae saluti, et perennitati [[tradimus etiam]] traditurus etiam eram exiguum Epigramma [epigramma ante corr.] tibi reddendum; sed dum ipse parat abitum non sine magno animi mei moerore, non potui illud absoluere, quod iam tibi mitto, non quale ipse mereri, sed quale hoc quidem tempore potuit a meo amore de te dictari. Eius ergo tenuitatem excusa, et uale cum clarissimo Heinsio nostro. Pisis XV. Kalendis Septembris MDCXLVII. tui clarissimi nominis cultor perpetuus. Palladiae, DONI, Deus immortale catervae, DONI, florifori gloria magna Chori Quam uolupe est gratari splendore coruscam Perpetuo famam, flammicomumque diem! [--] Quem tibi de Veterum cantu fidibusque lyraque Emissus peperit vindice luce liber, Vt procul invidia [[pulsis]] [iussis corr. supra lin.] procul ire latebris Immenso ceu Sol lumine cuncta beas.

Comments
Post a Comment