Author: Heinsius, Nicolaus
Title: Clarissimo Virorum Ioanni Baptistae Donio Nicolaus Heinsius Salutem Plurimam
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>

[--] [15. Nouembre 1646 add. supra lin.] Clarissimo Virorum Ioanni Baptistae Donio Nicolaus Heinsius Salutem Plurimam Ego quidem salvus, ac sospes ante dies aliquot Romam adveni. Tuum nunc est cogitare, si quid ab opera mea polliceri tibi velis. Quo sane gratius nihil contingere mihi possit. Cum enim tot mihi tua obversentur beneficia, atque eorum etiamnunc recens memoria sit fieri non potest, quin incredibili quodam torquear desiderio bene vicissim de te merendi. Holstenius noster, qui aliquamdiu ob eius male affectum decubuit, melius nunc habet. Absque eo profecto esses, vix ad bibliothecas ullas admitterer, quarum usum mihi liberum adduxit Barbarinae praesertim. Nullas tamen hactenus perlustraui, praeter Vaticanam; quo externo me mane deduxit Alattius. Summopere tamen metus ne aditus ad illam interdicatur, si Batavum me esse deprehenderint. Adeo nuper omnia hic mutata sunt. De editione inscriptionum veterum vtinam cogitare pergas. Si hic esses, dubium non est qui luculenta accessione opus illud augere posses. Cum sax quotidie ferme eruantur. Audio in Biblioteca Barbarina volumen satis magnum hisce monumentis refertum servari. Novi hic nihil est. Nostrates Venloam et Ruremundam primarias in Gelorica Provincia civitates expugnasse dicuntur. Erycius Puteanus ante mensem alterumque calculi dolore oppressus, quo tamen numquam ante laborare se senserat, extinctus est. Ita ex filio se auidivisse testatus est Holstenius noster. Ego viri sane praestantissimi mortem impatienter fero. Erat enim moribus, si quis alius, suavissimus et ad candorem, quod inter eruditos rarum, plane factus. Magna benevolentia, magnis beneficijs me affecerat, cum ante bienni Lovanij essem. Patri quoque meo, quamvis in adversis partibus, a [--] amicus erat, ut vix inter nostros quisquam amicior. Protium super annus tulit, hic Puteanum, at quanta saecli lumina! Nos vero ob bbariem non imus, sed proeramus. Vale, Vir Summe, et me affect tuo porro dignare. Roma die XV mensis Novembris MDCXLVI si quid ad me voles, mitte ad Gisbertum Vande Poll mercatorem in hac urbe Flandrum Tibi in aeternum obligatus Nicolaus Heinsius

Comments

Popular posts from this blog