Author: Kircher, Athanasius
Title: Viro Clarissimo Ioanni Baptistae Donio Athanasius Kircher
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<1v>

[<19.> Octobri 1647. in marg.] Viro Clarissimo Ioanni Baptistae Donio Athanasius Kircher Clarissime Vir. Quae de ueteris Musicae admirabile in commouendis animis uirtute et potestate scripsisti, eorum ueritatem in aureo illo tuo libello, quem ad me non ita pridem de ueteris Musicae praestantia intitulatum misisti, maxime comprobaui, dum styli prorsus harmonici suauitatem rerum dignissimarum coloribus ita pingis, ita [ekphonos] temperas, ut omnes hac facultate attractos tui iuris fuisse iudicaris. Gratulor huic seculo, redivivum Orpheum natum esse, qui et Musicam cum dignitate sustinere possit, et mentes auscultantium pro libitu transformare. Ad me quod attinet, iam Laus Deo, tandem ad finem perduxi laboriosum opus [--] Musicum, quod Artem magnam Consoni, et Dissoni intitulo: in quo dum Philosophum aut Mathematicum potius, quam Philologum ago, ita Antiquo-modernae Musicae agitatam controuersiam parce quoque attingo, hoc unum agens, ut modernae Musicae imperfectionem ostendam, modum, quo perfici possit, doceam. Quod dum facio, saepe celeberrimi nominis tui perhonorificam mentionem facio. Verum lator harum Pater Iacobus Bonvicinus, Mathematicarum ac Graecae linguae peritissimus, plura tecum de meis conferet. Verum calamum trito, latore harum iam petasato, et ad iter accincto, alias scripturus. Vale Decus litteratorum, meque, ut soles, amare ne cesses. Romae XIX. Octobris MDCXLVII.

Comments

Popular posts from this blog