Author: Rectores Academiae Fhilarmonicae Veronae
Title: Rectores Academiae Fhilarmonicae Nobili, ac Docto Viro Ioanni Baptista Donio Salutem ac F Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>

[--] Rectores Academiae Fhilarmonicae Nobili, ac Docto Viro Ioanni Baptista Donio Salutem ac F [84 add. in marg. m.sec.] Opus inscriptum Compendio del Trattato de Generi, et Modi della Musica; à Dominatione Vestra compositum, et ad Nos transmissum libentissimo accepimus animo, auidissimisque perlegimus oculis, non ea sane mente; ut aut de eo iudicium in utram partem ferremus; aut quo patrocinio nostro, quòd quam tenue sit non ignoramus; illud egere putemus, sed potius quoniam; cum quisque nostrum pro uirili adnitatur, ut ad eam Harmoniam quae à Diuino Platone optima appellatur, et est ipsa Animi Temperantia, eius quoque quae ab eodem phthongon dicitur cognitionem adiungat, meritò adeo elegans, adeo eruditium, adeo reconditum, ac omnibus numeris absolutum. Opus ingentem in nobis excitauit uoluptatem. Vt enim post tetram, saeuamque tempestatem, lux atque tranquillitas solet gratius mortalibus accidere, ita post tot tantasque aerumnas quibus ab anno huius saeculi trigesimo regio tota isthaec, ac in primis nostra Academia, quae praecipuis orbata luminibus adhuc luget; haec de harmonia tractatio luce ipsa nobis iocundior euasit. Agimus g. Divinitati Vestrae maiores quam possumus gratias hancque in coetum nostrum animi significationem nobis pergratam fuisse testamur, ac [signum] Deum Optimum Maximum ex corde praecamur, ut generosos conatus Divinitatis Vestrae fortunet. Veronae, V. Nonas Nouembri M.D.C.xxxviij.

Comments

Popular posts from this blog