Author: Scioppius, Gaspar
Title: Ioanni Baptistae Donio Gaspar Scioppius
Editor: Massimo Redaelli
Source: Florence, Biblioteca Marucelliana, MS A.290, f.<1r>-<2v>
[--] [[[<....> agosto 1647 in marg.] Ioanni Baptistae Donio Gaspar Scioppius Salve Vir Praestantissime, nec uno nomine mihi carissime. Plurimum te amo de praeclaro illo munere, quo me impertiendum duxisti. Tunc quidem unus omnium maxime [hamousos]; quantum tamen lecto libro tuo suspicari possum, omnes eum excellenti eruditione tua, summoque ingenii cultu dignissimum fatebuntur. Dedi eum cuidam populari meo in isto disciplinae genere exercitatissimo. Is mirifice quidem eum probat, quaeque editurum tu promittis, avide expectat, omnem tamen operam a te ludi tecum pariter iudicat; quod ego quoque censeo non ob eam solum, quam ipse affers causam, sed etiam quoniam, ut ait Salomon: Omni negotio tempus est et opportunitas: atque in tanta temporum infelicitate, [[ubi]] quamdiu super flumina sedent suspensis organis in salicibus et cetera et desunt qui generosa liberalitate bonas artes foueant, et uiros litteratissimos praemiis ornent. [--] Multa nuper de cantu musicisque [musicisquue ante corr.] instrumentis, quae in divinis litteris habentur, exposuit; measque [[ad<.>]] observationes habet Reuerendissimus Rinuccinius uester Archipresbyter; aliasque nonnullas meas lucubrationes, quas cum eum uerbis meis amanter salutabis, petere ab eo poteris, quam Grammaticas illas in Vossii librum animadversationes, quarum similes conscripsi in Famiani Stradae Decadem primam, inque Iohannis Victorii Rossii opuscula: quem meum conatum imitatus est Eques quidem Bohemus in Gaudentii libro de Politico Taciti candore: unde, sat scio, nobis litterariaeque rei principibus multiplex nascitur ioci ludique materia. Gaudentium certe omnes iudicabunt non Omniscium quidem esse (qualem ipse se vocari patitur credique postulat) Multiscium tamen, etque etiam una littera plus eo, Multiniscium puta, et frontis adamantinae. Velim scire, idem ne is sit, quem alicubi in libro tuo memoras; nec minus certior fieri aueo, quo loco tu praeclarum illud opus tuum, [- -] (cuius ad me viginti abhinc annos [proplasma] miseras): quo quidem perfecto, sicut in Auctario Grammaticae meae Mediolani edito augurabar, omnem rem litterariam in tuto posthac fore praestabo. Per hos XII. annos, quos hic feci, cum multa et magna de rebus gravissimis scripsi volumina, tum etiam librum, cuius index est: Philotheia Scioppiana, siue Gasparis Scoppii narratio annis distincta de benefactoribus, amicis, ac familiaribus suis, quo in omni vita habuit: quidque apud illo, per illos, ac propter illo in Dei gloriam, et utilitatem publicam inter annos quinquaginta molitus est et emolitus fuerit. In eo libro exponuntur omnia, quae inde ab anno MDXCVIII. in Aulis Pontificum, Imperatorum Regum ac Principum, cumque Rerumpublicarum Eptimatibus egi negotia, quorum notitiam spero plerisque omnibus fore periucundam. Ibi tuae quoque virtuti monumentum meo erga te amore dignum statuisse me invenies. Vale Vir optime, meque mutue amare perge. Tui perpetuo amantissimus Gaspar Scioppius mortis beatae Candidatus

Comments
Post a Comment