Author: Vallisnieri, Antonio and Vernet, Giacomo
Title: Lettera di Antonio Vallisnieri e risposta di questa al predetto intorno alla voce degli eunuchi Editor: Massimo Redaelli
Source: Bologna, Museo Internazionale e Biblioteca della Musica, MS P.22, 41-43

[441 Ex Bibliotheque Italique Tomo 7. pagina 121 Articolo VI. Codex 75 Numerus 7 add. in marg.] [-48-] [72 add. in marg.] Lettre sur la Voix des Eunuques. Uoici une lettre de Monsieur Vallisnieri qu'on n'à pas crû devoir [deuer ante corr.] laisser perdre. Elle sert de reponse à celle qu'on verra. La premiere: La Nature du sujet a voulee qu'on la traduissit en Latin plutot qu'en François. On en a retranchè Les articles qui ne regardoient point la question proposèe, et qui n'interressoient que la Personne à qui [quelle ante corr.] elle est ecrite. Celeberrimo Valisnerio. Iacobus Vernet Salutem Plurimam Dicit Cum te Vir Illustrissime, peregrè profectum conuenire, cum Patauii degerem, ac de multis interrogare, ut animus ferebat, non licuerit, haud tamen te prorsùs omittam, unum saltem nodum proponens te uindicem dignum, dequo nihil in eximio tuo opere de Generatione Hominis legitur, nec, quod sciam, ab alijs satis dilucide exponitur. Quaestio est de Adolescentibus, quales in Theatris frequente, imò in Templis audiuntur, in vestra Italia, qui ut cantores fiant, viri esse desinunt, non sime magnâ naturae humanae injuria. Horum ossa tenuia ac mollia imò neruos ac musculos debiles esse, ut in pueris ac foeminis, nonnemo mihi affirmauit, subjungens uocem, non quidem fieri magis canoram et auctam post castrationem, sed manere qualis erat illâ aetate qua puer castratus est; adeo ut si uir senexve eâdem arte sibi uocem iucundiorem parare vellet, id frustrà conaretur. Iam vero, Vir doctissime, à te quaero quâ ratione organum loquelae [loquellae ante corr.] istâ plusquam circumcisione afficiatur, et num verum sit, quod aiunt [ajiunt ante corr.], Eunuchos ad melancoliam et ferociam quandam proclives esse, quasi non modo virilitatem, sed et humanitatem ipsam exuerint. Has mihi tenebras fore ut lebenter discutias spero, tum pro tua in avunculum meum Danielem Clericum tibi amicissimum [[..]] grata uoluntate, tum pro illa quam mihi testatus es, quando Venetijs coram salutare et [[alloqui]] [adloqui add. supra lin.] contigit, benevolentia. Vale. Dabam Mediolani, 2. die Julii, anno 1729. Iacobo Verneto Antonius Vallisnerius Salutem Plurimam Dicit Grande est profecto, Vir Clarissime, Italorum quorundam piaculum, Iuvenes, voce optimâ integroque pectore castrantium, tu ad exitus usque vitae, voce eâdem canorâ et acuta gaudeant. Quam barbariem non unus Poëta e nostris sollicitat. Ita aliquis: Che se il foglio non ha forma parterna, Il Padre ha ben di quel che manca al figlio: Idest, habet testiculos; seu est Bandus, Fatuus, Stolidus; Coglione enim Italicae id significat, ut videre estt in Lexico Academiae della Crusca. Constat certè istos spadones, semper delicatulos, morbidos, effeminatos manere; languidosque ac desides, utpote in quibus [[est]] [deest add. supra lin.] spiritus impetum faciens et motum dans humoribus concitatum, et regularem, ut partes omnes explicentur, ut vi quidam projeciente compressae, indurescant et roborentur. Eorum itaque carnes molliores permanent, Nervi, Ossaque flaccida, Membranae parum firmae, et incompositate partes omnes: Jis Barbam non crescere, obseruamus; viles sunt ateque animo depresso, ut sexus imbellis. Sic videmus puero, donec ad perfectionem perducantur et maturescant in iis organa semen formantia, virili robore destitutos. Ubi vero pubertate adipiscuntur prorsus immutari seu crpore seu moribus; fieri scilicet vegetiores, animosioresque, Barbâ sese jam exerente, quae antea in loculis latebat. Id procedit meâ aliorumque Anatomicorum sententia, à semine partibus, quae aliquo veluti balsamo, sanguinem humoresque omnes inficiunt, et solutiores promptioresque ad motum et ad omnia munia prestanda reddunt. Eadem est spadonum ratio cùm eo semine vivificante destituantur, quod vigorem fluidis atque solidis impessitur, circumeundo indesinenter à toto ad partes, et à partibus ad totum. Hinc est quod vox permanet, qualis erat ipsis a pueritia, subtlis nempe et foeminea. Nervi enim qui ad Tracheam tendunt, non secùs ac qui per totum corpus sparguntur, com debiles maneant, spirabile organum, tum ipsius Trachiae tum aliarum partium ad loquelam pertinentium [[patiun]] [dilatari add. supra lin.] non patiuntur. Organum illud dilatari cernimus in pueribus; unde gravior fit vox, sicut in calamo, prout arctior, major aeris copia admittitur, minorve. Id vero fit in adolescentibus, seminis vi. Expressio enim seminis est motus quasi convulsivus Neruorum et Musculorum, qui iis partibus inserviunt: quo circà ajebat Galenus coitum esse brevem Epilepsiam. Quo motu nervi et Musculi, modo producuntur et coarctantur, modò breviores fiunt ac proinde latiores, unde tandem distentiores atque apertiores manent tubi; quod facile est observare in Laringe, Trachea, Epiglottide, aliisque partibus. Cum autem in spadone desint organa semen formantia, necesse est eum, [-43-] [73 add.in marg.] pueorum instar, carere balsamo illo vitali quod totam corporis irrigans illud floridum ac vegetum efficit; cum emittitur tubos dilatat. Hinc fit ut libidinosi fiant macilenti, pallidi, rabidi, com semen quod in seminalibus vesiculis paratur, frequentius ab ipsis prjiciatur, nec totum corpus irrigare, ut decet, sinatur. Itaque perdunt miserè oleosum illud balsamum tantoperè necessarium ad naturam reficiendam, ad salia inter se liganda, ad spiritus creandos, ad uim cordis imprimendam, ad motum omnibus humoribus dandum, adneruos musculosque in naturali tono suo continendos. Contra castros cernis esse robustiores, et vitam diutiùs producere; quod facile intelligitur ex allatis causis. Pariter animalia execta videmus, partem maximam spirituum amittere, naturamque, ut ita dicam mutare; nec sunt animosa da instar integrorum. Id discriminis observatur in tauro et bove, in gallo gallinaceo et capone, in cane et qeuo, non castratis, et iisdem castratis. Vires minuuntur seminis defectu: Quapropter mala plurima curari ait Hipocrates adventante pubertate, inter quae reponere non dubitate Epilepsiam, morbum ferè indomitum. Hoc vero non ab alia causa oritur, quam ex mutatione succi vivificantis, corroborantis, modificantis fluida et solida corporis nostri, quod ad instar machinae est, cui si desit vis ad dandum servandumque motum energeticum, tota languescit ac haeret. Hinc quoque percipis cur Homines, brutaque animantia exsecta sint melancholica et tardigrada; huius scilicet spirituosi liquoris defectu. Haec raptim scribo, Venetias properans et cetera.... Dabam Patavis die 1. Septembri 1729.

Comments

Popular posts from this blog