Author: Figulus, Wolfgangus
Title: Volfgangi Figuli Nuburgani De Musica Practica Liber Primus
Editor: Massimo Redaelli
Source: Bologna, Museo Internazionale e Biblioteca della Musica, MS B.70, f.<1r>-<47r>


[-f.<1r>-] [133 m. sec.] VOLFGANGI
FIGVLI NVBVRGANI DE MVSICA PRACTICA
LIBER PRIMVS.

GVIDONIS Aretini dialogus de dimensione Monochordi, ex uetustissimis exemplaribus descriptus, et collatus ab eodem diligintissime adjectis primi libri brevissmis, rudimentis.

Noribergae. MDLXV.

Cum Priuilegio ad decennium.

[-f.<2r>-] Prudentissimo et Ornatissimo Senatorio ordini Reipublicae Libensis, antiquae urbis superioris Lusatiae, Dominis et Patronis suis Salutem Dicet Vvolfangus Figulus Numburganus.

Pythagoram philosophum artis Musicae inuentorem dixisse ferunt, caelestium corporum motus harmonias efficere dulcissimas, uerum non exaudiri ab hominibus, quia propter consuetudinem negligantur. Id nunc bonis artibus, praesertim ijs quae minus quaestuosae habentur, accidit. Nam etsi diuino beneficio conseruatae, hominumque industriorum diligentia et labore quasi faces extinctae, subinde excitatae sint, tamen multis [a 2 infra textum] [-f.<2v>-] ut dicitur, ne asse quidem charae esse uidentur. Atqui cum singulae de immensa ac infinita natura, conditrice rerum omnium nos commonefaciant, humanas mentes de Opifice et archetypo suauissimis Musicae numeris multo magis confirmari certum est. Et homini non prorsus amuso nihil magis admirandum, quam conuenientia et consonantia diuersorum et dulcissimorum sonorum, qui à Deo pro ipsius diuina sapientia ita constituti et ordinati sunt, ut aliqui suaui harmonia mentes aurésque hominum capiant, afficiant, et ad uarias adfectus traducant, alij uero prorsus laedant, offendantque. Neque ulla magis admiranda [sympatheia], quam Musicae cum harmonia potentiarum animae, quae adeo mirabili sapientia et arte connexae copulatáque sunt, ut inferiores à superioribus regantur. non aliter ac [-f.<3r>-] soni inferiores, medij et supremi, ab eo qui est neruus primus, caput uel Basis [proslambanomene] reliquorum, regi solent. Ideoque non propter finem aliquem in uita humana utilem in precio habendam, sed quia diuinitus monstrata, et aptissimò ad corporis humani exaedificationem quadret, magnifa<c>endam, expetendam, discendam artem Musicam, sapientes censebant, ipsi Deo gratam, reipublicae fructuosum, et singulis utile esse. Nec dubium est, eos, quorum aures à Musica sunt alienae et abhorrentes, aut seipsos homines esse ignorantes, aut immanissima barbarie uexari. Refert Plutarchus hominis cuiusdam uel monstri potius, Scythiarum regis, de harmonia uocem, apud suae gentis incolas improbatam, homine indignissimam, cum se magis hinnitu equorum, quàm rerum uocumque [a 3 infra textum] [-f.<3v>-] concordia affici dixisset. Cui non dissimiles uidentur ij, qui de canendi arte Musica nostro tempore insuauiores uoces proferunt, quibus è manibus puerorum artem ipsam excutiunt, et quam ipsi ignorant. Cum uero autem ipsam, donum à Deo datum, amplecti et fouere homines sanos deceat, ueterum Musicorum numeros, et praecepta ex numeris deducta, in usum studiosorum ego collegi, et duas partes, in quibus ars canendi consistit, annotaui, quarum altera est uocis, de accentus grauitate et acumine, de remissione et intensione sonorum agens, quae omnia quamuis cum [phonaskia] communia habeat ars Musica, tamen non cura eadem Musicis quae Phonascis conuenit, cum non ex actionum, oculorúmque sensu ut illa, sed aurium iudicio probetur. Altera [-<f.4r>-] de figura formam, modum, numerum, et ordinem sonorum demonstrat, non aurium sed rationis iudicio indicatur. Quemadmodum enim non numeri, sed extremitates collationum, consonantias Musicas gignunt, ita non soni tantum, sed figurae sonis iunctae concentum sonorum efficiunt. Nam in his partibus Musicae dijudicandis sensum et rationem concurrere oportet. Hanc operam meam, Viri ornatissimi, prudentissimo ordini uestro dedicare uoluit. Nam cum ante annos feré 20. in schola uestra urbis munus instituendi pueros liberaliter à uobis oblatum subiuerim, et curam canendi primus sustinens, collega adjunctus clarissimo uiro Hieronymo Nosticio, Musicae praecepta iuuentuti uestra proposuerim, et fideliter docuerim, non ingratam fore uobis animi et uoluntatis [a 4 infra textum] [-f.<4v>-] meae significationem confido. Bene ualete. Deus gubernet uos, et dirigat consilia uestra ad gloriam nominis sui. Ex ludo illustri Misenae 8. Calendis Aprilis Anno LXV.

[-f.<5r>-] Tabula quaestionum Musicae practicae Libri Primi.

Concinnitas sonorum quomodo fit.
Musicae studiosi quales.
Musica quibus disciplinis cognata.
Musica quid.
Musica practica quid.
Practicae Musicae partes quot.
[Phthonga] sonus quid.
[harmonia] consonantia quid.
[diastema] Modus quid.
[melopoiia] modulatio quid.
Musica simplex quid.
Musica figuralis quid.
Musica uocalis quid.
Uox in Musica uid.
Uox in quibus clauibus consistat.
Claue quot
Clauium discrimen e compositio.
Canendi partes quot.
Mediae claues quae.
Mediae uoces quae.
Mediae parte quae
[ a 5. infra textum]
[-f.<5v>-] Extrama quae.
Multiplex quid.
Superpartiens quid.
Multiplex superparticulare
Multiplex superpartiens quid.
Arithmetica, Geometrica, Musica medietas.
Interualla usitata quae.
Parallelae.
Systema quotuplex.
Melodiae tonorum quot.
Figura quid.
Figura in quibus consistat.
Figurarum notae quot.
Mensurae imperfectae quid.
Dimensio notularum quid.
Notae simplices et compositae.
Notularum gradus uel ordines quot.
Graduum signa.
Signorum numeri.
Punctus quid.
Puncta quot.
Accidens Mensurae et figurarum
Alteratio quid.
Imperfectio quid.
Designatio notularum quid.
[-f.<6r>-]
Canon in Musica quid.
Proportio in notulis quid.
Monochordon quid.
Monochordi forma.
Monochordi quis usus.
Monochordi quot numeri.
[a 6 infra textum]

[-<f.6v>-] VOLFGANGI Figuli Numburgani de Musica Practica liber Primus.

Concinnitas sonorum, quae fit ex graui et acuto, aut instrumentorum agitatione perficitur aut uocis humanae intensione exprimitur. Hanc facultatem accentuum bene canendi artem uel scientiam [mousiken] nominant, quo uocabulo litterarum humanitatem, et studium ingenuorum hominum uates significabant. Et [mousas] praesides humanarumlitterarum, Musicaéque dicebant, quas Uirgines eam of causam esse quod studio Musico deditos, oportere uerecundos, modestos, graues, ab omni obscenitate, impudentia et leuitate, alienissimos esse censebant. Vt autem Musae mutuo sese tenent et conplactuntur, ita disciplinae omnes inter se quasi uinculo copulatae connexaeque sunt, estque Musica cum numerandi scientia ita coniuncta, et cognata, ut quidam Arithmeticam uocalem Musicam apellare non dubitent. [-f.<7r>-] Practica autem Musica duplex est, Choralis, quae aequalitatem prolationis seruat in notulis. Dicitur Graegoriana ab excultore, simplex à notularum aequalitate, Choralis à multitudine canentium, uel à choro. Chorus instrumentum Musicum ut scribit Diuus Hieronymus ad Dardanum. Figuralis uel Mensuralis, quae pro diuersa ratione numerorum corripit et producit nutlas. A figuris et temporis mensura nomen accepit. Utraque autem constat quatuor partibus.

[pthongo]. Sono.
[harmonia]. Consonantia.
[diastemati]. Modo.
[melopoiia]. Modulatione.

DE SONO.

Quanti in Arithmetica [Monas], tanti in Musica est [pthongos], under Ptolomeus, sicuti numeri unitas, lineae punctum, momentum temporis, ita Harmoniae principium est sonus. Quia uero scribi non possunt soni ad significandos et dicendos, utuntur Musici parallelis figuris, quae omnia complectitur cujusque canendi systema. Uoco autem systema [a 7 infra textum] [-f.<7v>-] hoc loco quinque lineas, quibus melodia scribitur. Uoces autem quaedam sunt syllabae sonorum et in canendo soni uocum interuallorum adminiculo exprimuntur, interuallorúmque soni per musicales syllabas, sillabae per notulas proferuntur.

DE ARMONIA.

Harmonia dulcis sonorum in unum redacta concordia. Sunt autem secundum ueterum et probatorum musicorum sententiam tres consonantiae, ex ordine diastematum, unde prouerbium: tres consonantiae, sicut tres gratiae. Hae perfectae et simplices dicuntur, propter alias ex reiteratione ortas, quae his tamquam mediae miscentur. Ut enim unisonus, quamuis reliquorum fundamentum, interuallum non est, ita nec numerus unus interuallum, ne consonantiam efficit, nisi ad alium relatus fuerit. Equidem uarias collationes inter se efficiunt numeri, quae omnes ad musicam non faciunt, pauci enim ex certo proportionum genere consonantias creant. Proportionum uero genera quinque, tria simplicia, duo composita.

[-f.<8r>-]

Simplicia

I Multiplex.
II Superparticulare.
III Superpartiens.

Composita.

IIII Multiplex superparticulare.
V Multiplex superpartiens.

Musicae consonantiae sunt ex genere multiplici et superparticulari. Dicitur autem multiplex numerus, qui ad alium comparatus minorem se, totum non semel, sed aliquoties continet, ut bis, ter, quater, quinquies. Superparticularis, qui ad minorem relatus, ipsum quidem totum semel, et insuper unam aliquotam illius partem. Unde si aliquota fuerit cuiuspiam dimidium, numerus sesquialter, si tertia, numerus sesquitertius, si quarta, sesquiquarta proportio denominabitur.

III Consonantiae simplices

[diplasios] [dia pason]
[hemiolios] est [dia pente]
[epitritos] [dia tessaron]

In Musica practica hi numeri et consonantiae, [-f.<8v>-] à uocum, Syllabarum, et terminorum distantia nominantur.

Octaua.
Quinta.
Quarta.

II. Consonantiae compositae.

[triplasios] [dia pason.]
est
[tetraplasios] [dis diapason]
[dia pente]

In practica propter uocum et terminourm distantiam nominantur

Decimaquarta.
Decimaquinta.

DE MEDIETAtibus numerorum.

Arithmetica habet aequas differentias, ut in dupla proportione exemplum hoc modo demonstrat.

[Figulus, De musica practica, <8v>; text: Differentiae. 1, 2, 3, dupla, sesquialtera]

[-f.<9r>-] Geometrica aequas proportiones habet, in utriusque inequales differentias.

[Figulus, De musica practica, <9r>,1; text: Differentiae. 1, 2, dupla]

Musica summos terminos differentijs habet aequales proportione aequa, ut in hac figura.

[Figulus, De musica practica, <9r>,1; text: Differentiae. 1, 2, 3, 4 [2 ante corr.], 6, dupla.]

De Diastemate.

Diastema est uocis spacium, uel ut Boëthius, est grauis acutíque soni distantia, estque illud quod omittitur ab una notula ad aliam penes [arsin kai thesin]. Et sunt duplicia; Vsitata, minus usitata. [b infra textum]

[-f.<9v>-] Usitata sunt.

I. Tonus.
II. Semitonuium.
III. Ditonus.
IIII. Semiditonius.
V. Diatessaron.
VI. Diapente
VII. Semitonium diapente
VIII. tonus diapente
IX. Diapason

Minus usitata.

I. tonus diapasson
II. Semitonium diapasson.
III. tritonus.
IIII. Semidiapente.
V. Semidiapasson.

Porro in quolibet systemate tria animaduertenda, uox, interuallum, species. Consonantia autem diastemata, semper unam speciem minus habent, quam illius sunt uoces: ut Diatessaron.

IIII. Voces.
III. Interualla.
III. Species.

[-f.<9r>-] Complectuntur autem modi [rhythmon kai lexin]: Rhythmus habet enunctiationem interuallorum, sonorúmque productionem et correptionem, quorum illa in eiusdem grauitate atque acumine uocis, haec in temporis mensura numerorumque aequali collection est posita. Adrastus haec tamquam principia dictionibus comparat, nam ut hae syllabis et litteris constant, sic illa phthongis tamquam litteris, et diastematis uti syllabis. Postremo harmoniae perfecta ratio simul in unum coacta systema, dicitur tetrachordo, et octochordon et his similia. [lexis] subjungit syllabas, et uerba his sonis applicata ordinat, ut ad usum canendi praecepta transferri queant. Nam Musica non solum speculationi uacat, sed in opus ipsum erumpit, et specimen aliquod agendo exhibet. Est enim ejus finis agere.

De Modulatione.

Quemadmodum igitur uniuersa in corporibus humanis membra, diuersis inter se coniuncta modis, ad unum corpus inclinant, unoque pariter funguntur officio: ita hoc etiam loco enumerata de sonis, uocibus, diastematis ad [b 2 infra textum] [-f.<9v>-] unum finem tamquam ad certum scopum referuntur. Qui enim ex sonorum uocumque illorum diuersitate consurgit concentus, [melos], ut Plutarchus in libro de Musica docet, appellatur, nos modulationem uel melodiam appellamus.
Est autem melodia, dulcis uocum conuenientia, ex diapason consonantia constituta, de qua Boëthius suis uerbis: Ex diapason speciebus consonantiae existunt, qui appellantur modi, quos eosdem [tropous] uel [tonous] nominant. Sunt autem tropi constitutiones in totis uocum ordinibus, grauitate uel acumine differentes. Consonantia uero est, plenum quasi mudulans corpus, ex consonantiarum coniunctione consistens, quale est, Diapason, Diapente, Diatessaron, uel disdiapason. Has igitur constitutiones si quis totas faciat acutiores, uel in graius totas remittat, secundum supra dictas diapason consonantiae species, efficiet modos septem, quorum nomina haec sunt.

I. Hypodorius.
II. Hypophrygius.
II. Hypolydius.
IIII. Dorius.
V. Phrygius.
[-f.<10r>-] VI. Lydius.
VII. Mixolydius.

Horum uero sic ordo procedit. Sit in diatonico genere uocum ordo dispositus à [proslambanomene] in [nete hyperbolaion], atque hic sit Hypodorius modus. Si quis [proslambanomenen] in acumen intendat [hypaten hypaton] eodem tono attenuet, caeterasque tonorum omnes faciat acutiores, acutior totus ordo proueniet quam fuit, priusquam toni susciperet intensionem. Erit igitur totam constitutio acutior effecta Hypophrygius modus. Quod si in Hypophrygio toni rursus intensionem uoces acceperint, Hyp<o>lydij modulatio nascetur. At si Hypolydium quis semitomium intendat, Dorium faciet. Et in alijs quidem similis est in acumen, intensionemque processus. Quorum non ut intelligentia solum ratione comprehendatur, uerum oculis quoque forma possit agnosci, ab antiquis tradita Musicis descriptio supponenda est. Sed quoniam per singulos modos à ueteribus Musicis unaquaeque uox diuersis notulis insignita est, descriptio prius notularum esse ponenda uidetur. Septem quidem praediximus esse modos, sed nihil uideatur incongruum, quod octauus superannexus sit et caetera. [b 3 infra textum] [-f.<10v>-] Haec de usitatis modis Musicis Boëthius. Dicuntur etiam tropi, Formae cantus, item Melodiae uel consonantiae Musicae. Neque ueterum Musicorum de certo numero modorum nota sententia est. Aristophanes et Cassiodorus 13. alij 14. nomina modorum annotant, Glareanus 12. esse modos recentiorum exemplis comprobat. Constat autem gentium uocabulis distinctos designatosque esse. Quo enim unaquaeque gaudebat, pro morum rationem, eodem modus dictus est nomine. Similitudo enim delectationem conciliat. Hinc nata Phrigia modulatio, quae pugnas excitat, Dorica prudentiae et castitatis amica, Aeolica animi tempestates sedat, Lydia haec, quae intellectum obtusis acuere, Mixolydia illa, quae ad commiserationem et suauitatem homines traducere dicitur. Martianus Capella 15. modulaminum nomina ponit, quinque principales, quibus semper singulis bini cohaerent, hoc modo.

Lydius [hyperlydios]
[hypolydios]
Iastius [hyperiastios]
[hypoiastios]
Aeolius [hyperaeolios]
[hypoaeloios]
[-f.<11r>-]

Phrigius [Hyperphrygios]
[Hypophrygios]
Dorius [Hyperdorios]
[Hypodorius]

De Systemate,
Clauibus, et Uocibus.

Systema secundum Franchinum est conglobatio uel congeries plurium sonorum, ex quo omnis uarietas et ratio phthongorum et diastematum est discenda. Septem uero sunt litterae, et sex syllabae uel uoces, ex quibus musicales claues componuntur. Tot enim antiquioribus in usu fuisse tantum constat, quae postea in tot Hexachorda excreuerunt. Ter autem positae in systemate, in uniuersum 19. fiunt numero claues, quorum primae, quia maiusculis litteris scribuntur, maiores appellantur, subsequentes eadem ratione minutae, ultimae litterarum ratione Geminatae. Aliae spacijs aliae lineis inhaerent, ut que similibus constant litteris discerni possint.
Syllabae uel uoces quae his subjciuntur litteris, sunt sex, ut, re, mi, fa, sol, la, eas Guido Aretinus ita in ordinem disposuit, ut quaedam [b A. infra textum] [-f.11v-] illarum unam, quaedam duas, nonnullae etiam tres suscipiant uoces, singulàque perfecti ditonici systematis interualla duabus clauibus, totidemque uocibus deffinuit.
In speciebus diatessaron omnes ordine numerabis musicales uoces, si sumpseris primam infimam cujúsque speciei ordine, et eodem modo supremam deinde, ut in hoc exemplo.

[Figulus, De musica practica, <11v>; text: Vt, re, mi, fa, sol, la.]

Cujusque cantilenae systema haec quinque complectitur.

I. Parallelas.
II. Diastemata.
III. Claves.
IIII. Uoces.
V. Figuras.

Veterum chordarum nomina et ordo diatonica dispositione.

[-f.<12r>-]

XV a [nete hyperbolaion]
XIIII g [paranete hyperblaion]
XIII f [trite hyperbolaion]
XII e [nete diezeugmenon]
XI d [paranete diezeugmenon]
X c [trite diezeugmenon]
IX [sbq] [paramese]
VIII a [mese]
VII G [likhanos meson]
VI F [parhypate meson]
V E [hypate meson]
IIII D [likhanos hypaton]
III C [parhypate hypaton]
II B [hypate hypaton]
I A [Proslambanomene]

a 8
Tonus
G 9 Diapente
Diatessaron
D 12
Diapason.
A 16

Antiquitas totam symphoniam in his consistendam duxit, atque hos tamquam limites, quibus natura humanam uocem circumscripsit, obserbauit, ultra si quis conetur uel intendere uel remittere uocem, non genuina sed et coacta uox, et magis gannitus quam uox putatur. Vnde prouerbium: [dis dia pason], pro maximo interuallo. [b 5 infra textum]

[-f.<12v>-]

VII. G sol re ut
VI. F fa ut
V. E la mi
IIII. D sol re
III. C fa ut
II. [sbq] mi
I. A re

Primus ordo maiorum septem clauium, quarum infimae graues, sequentes 4. finales nominantur.

XIIII. g sol re ut
XIII. g fa ut
XII. e la mi
XI. d sol re
X. C sol fa ut
IX. [sbq] mi
b fa
VIII. a la mi re

Secundus ordo minurum 7. clauium, ex quibus infimae 4. confinales, reliquae acutae nominantur.

XIX. ee la
XVIII. dd la sol
XVII. cc
XVI. [sbq] [sbq] mi
bb fa
XV aa la mi re

[-f.<13r>-] Tertius ordo 5. geminatarum clauium, quae discretionis causa geminatis scribuntur litteris.

[Figulus, De musica practica, <13r>,1; text: Ordo Clauium. Extremae, MEDIAE, [Gamma], A, B, C, D, E, F, , G, a, b, c, d, e, f, g, aa, b b, cc, dd, ee]

Quatuor partes canendi ex ordine clauium.

[Figulus, De musica practica, <13r>,2; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Mediae, Extremae]

Ordo Systematis.

Finis fff
Medium ccc
Initium [Gamma]Gg

[-f.<13v>-] De Compositione Clauium.

Omnis clauis ex littera et syllaba componitur. Litterae exquibus componuntur sunt septem syllabarum accentus, uel, ut uocant, uoces musicales sex.

VII. litterae clauium.
A B C D E F G.

His utuntur etiam Mathematici, ad significandos dies, eorumque uicissitudines, et sicuti spacium lunae dici ad sequentem proximum octiduum est, ita spacium uocis de una littera ad similem octaua dicitur, per totum ordinem litterarum.

[Figulus, De musica practica, <13v>; text: VI. Syllabae accentus uel uoces. Mediae, Extremae, Vt, re, mi, fa, sol, la.]

Exemplum mensis Maij propositum V. Kalendis Iunij Anno LX.

[-f.<14r>-]
26 F Dominica
sexto 27 G Sabathi
quinto 28 A Veneris
quarto 29 B Iouis
tertio 30 C Mercuijs
pridie 31 D Martij
Kalendis 1 E Lunae
2 F Dominica

Porro in omnibus instrumentis Musicis his litteris ad significandos sonos utuntur, excepta testudine, ubi totus ordo litterarum pro septem clauibus contra Musicam suppositus est, quarum aliae nunc mollem, modo confuse tonum uel semitonium faciunt. Estque conjectura, aut quendam phonaicum Musicae prorsus imperium simplices sonos tot litteris implicuisse, aut quendam Histrionem, qui maluit inepti aliquid proferre, quam artis rationem sequi, eius rei fabrum fuisse.

Systematum, uocum, et clauium exemplum requiritur.

[Figulus, De musica practica, <14r>; text: Fa, re, mi, ut, sol, dd, Altus]

[-f.<15r>-] Bassus

Vt re sol ut a fauis miscentur dulcia mella,
Sic miscet factis blandula uerba Venus.
Vtere dum mitis fauor est, dum sola laborum
Est requies constans, nulla in amore fides.

Ex hox exemplum ducent studiosi syllabarum et clauium usum, quae uel lineis, uel sine lineis, suis interuallis proferri possunt. Inde etiam cognoscent, cum nunc lineis inscribantur, cum antiquiores, teste Guidone et Bernone, nec lineas, notas, nec uoces nouerint. Hae autem uoces et figurae etsi perpetuo iunctae connexaéque sint, ut nec scribi nec percipi sonus alterutra omissa possit, tamen quia haec numeris uocem, ut Cicero ait, addit, illa uocis longitudinem emetitur, nollem confundi. Harum alia, quae numeris uocem addit, Vocalis musica à uoce dicitur, alia quia uocibus artificiosam dimensionem tribuit, à figura figuralis denominatur.

De accidente Systematis.

Systemati accidunt claues, notae, et uoces. [-f.<15v>-] Et ex ordine clauium quatuor fiunt systemata, quae partes canendi dicuntur. Ita Discantus suum habet systema, ad quod aperiendum est clauis G sol re ut scripta in linea: nam signatae omnes in linea ponuntur. Altus et Tenor commune systema habent, posita C sol fa ut clauibus medijs. Bassus extrema uox exteriores habet claues, signata posito F fa ut.

De Clauibus signandis.

Ex numero clauium antiqui duo signa habebant, quibus omnium uocum et clauium diuersitatem cognoscebant. Primum linea glaucolore referta clauem Csolfaut minorum, spacium uero Cfaut uel Ccsolfa significabant. Linea rubore colore ducta Ffaut Maiorum, spacium uero clauem minorum indicabat. Postaquam uero lineas omnes uno colore inciperent scribere, claue Ffaut tribus notis, uel ipsa litera in linea posita significabant. Sic Csolfaut, uel duabus notis, aut significatione litterae notabant. Et has duas principales, alias minus principales, b molle, et b durum nominabant. Nostri ejusmodi signatas uel signandas claues [f.<16r>-] appellant, quia ante cantus exordium signantur, ut aliarum fiat ex illis comprehensio quarum quinque ponunt, ex quibus communiter, tribus tantum utuntur, f c g. Duae sunt [sbq] et b, quas minus signatas nominant; quia rarius signantur. Positae autem sub C et ejus similibus, cantus naturam et proprietatem ostendunt. Vtuntur et his ad moderationem, et ad significandas uoces fictas. B enim semper fa, et uocem mollem in quacumque claue posita notat. Melodiarum alia est [synekhes] aut [exangeltike] alia [diastematike], hae ex accentu et uocibus et tono dijudicandae. Quaedam clauium et ordinationes sonorum duram efficiunt melodiam, quaedam idem mollem, diuersa collocatione semitonis, quod tamquam condimentum est uocum, inde cantus Durus et bmollis. Cantus duri iudicium est absentia b rotundi sub c sol fa ut: in G sol re ut semper ascendendo canit ut, descendendo sol. Mollis ab eadem minus signata claue dicitur; et per ipsam cognoscitur: in F fa ut habet ut ascendendo, descendendo fa. C infra textum]

[Figulus, De musica practica, <16r>; text: Exercitium diastamatum et uocum musicalium cantus [sbq] duralis. Discantus]

[-<f.17v>-] [Figulus, De musica practica, <17v>; text: Aliud exercitium diastematum. Discantus Bassus in [epidiapente], [hyperdiatessaron], post unum, duo [signum]]

[-f.<18r>-] De Uocum et clauium accidente.

Vocibus accidit mutatio, clauibus transpositio. Cantus enim excedens sex uoces, uel musicales syllabas, inferiores in superiores mutat. Est autem mutatio uel ut alij uocant permutatio, unisona uariatio uocis, permutantur enim syllabae tantum. Uox humana, quae in graue aut acutum tendit, non mutatur. Fitque omnis mutatio ascendendo penes syllabam re: descendendo penes la. Mutantur etiam nonnumquam propter nimium cantus descensum [c 3 infra textum] [-f.<18v>-] uel ascensum signandae claues et traspositionem nominum: quantum autem clauis traducta, mutata, uel transposita eleuatur, tantum nota sequens à suo loco deprimitur et quantum remititur clauis, tantum nota intenditur. Unde triplex mutatio, uocum, clauium, et Cantus.

Cantus [sbq] durum de mutatione.

[Figulus, De musica practica, <18v>]

[-<f.19r>-] De tonorum melodijs.

Melodiarum octo sunt constitutiones, quas tonos nominant, qui ex diuerso sonorum [-<f.19v>-] ordine et mediatione diapason componuntur, quorum ij qui de numero impari, Autentici, qui de numero pari, plagales dicuntur. Omnis autem tonus triplex.

Perfectus, Acutus,
Imperfectus, Grauis,
Neutralis, Medius.

Cognitionis uero melodiarum uel tonorum quatuor sunt notae: prima est repercussio, id est, interuallum, quo maxima pars cantus est composita, et habet omnis tonus suam repercussionem uel proprium interuallum. 2. est ambitus, id est, omnes uoces, quae sunt inter primam et ultimam notam. 3. est meta finalis, quae terminat melodiam, ut sunt quatuor claues. 4. tropus, signum, uel seculorum amen, quod antiqui his literis Euouae quibusdam notis subscriptis annotare solebant.

[Figulus, De musica practica, <19v>; text: Finales claues quatuor. Melodia finiens in, D, E, F, G, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, re, mi, fa, sol, transpositae per diatessaron, diapente toni.]

[-f.<20r>-]

De Melodiarum proprietatibus.

Primi toni melodia, omnium jucundissima, hilaris, modesta, et grauis est: huic laudis et modestiae uerba conueniunt: musici comparant soli, qui quemadumodum cuncta suo calore conseruet foueatque, ita etiam animos et affectus hominum ad modestiam, alacritatem excitat, curas et moerores remouet.
Secundi moesta, humilis melodia est, continet uerba de amore, precatione aut quamuis rei gemitus singulares habens.
Tertij melodia est austera et indignans est, cui etiam increpationis et indignationis uerba conueniunt. Hic comparatur secundum Ciceronem Marti, ut habet Boëthius libro 1. capitulo 17.
Quarti toni est gemebunda, suauis, et humilis, habens aliquid commune cum secundi et sexti tonorum melodijs, comparatur Mercurio, [Mercurij ante corr.] secundum Ciceronem, quamuis de his omnibus aliter sentiat Boëthius.
Quinti toni est delectabilis et jucunda melodia, habet aliquid commune cum primo et secundo tono.
Sexti toni lachrimosa et humilis non [c 5 infra textum] [f.<20v>-] dissimilis secundo et quarto, mollis sane et jucunda, molliciem ac jucunditatem efficit: in utrisque semitonium crebra deductio, quibus inferiores quasi condimento utuntur.
Septimi toni melodia est seuera, conenit cum tertij toni melodia. Hic tonus ultimus est apud Boëthium, qui ut antea diximus ex speciebus diapason septem tantum melodias oriri demonstrat, secundum ordinem planetarum et corporum coelestium, ut habet Plinius de musica syderum.
Melodia octaui toni est placabilis et modesta, aliquid commune habens cum primi et quinti tonorum melodijs: à Boëthio adiectitius dicitur, quo totam [dis dia pason] complet.

[Figulus, De musica practica, <20v>: De Primo tono exemplum]

[-f.<23r>-]

De Musica figurali.

Figura quid?

Figura est character indicans et demonstrans artificiosam in notis temporis mensuram. Nam interualla exprimuntur per notulas, quarum aliae maioris, aliae minoris quantitatis, aliae uocis, alliae silentij. Hinc figuralis musica Graeci [khemata] appellant, quasi ornamenta sonorum et cantus, quibusdam etiam placet appellari chromaticam. Singulae autem maiorum duplicem assunnt dimensionem. Dimensionum numeri duo sunt, quasi regulae longitudinis in uoce, de quibus Gellius. Binarius in duas partes aequales diuidi potest. Inde notularum partes aequales, et mensura notulas decremento uel incremento diuidens dualitate, binaria uel imperfecta dicitur. ternarius in duas partes aequales diuidi non potest. Inde [-f.<23v>-] notularum partes inequales, et mensura notulas ternario numero diuidens, ternaria uel perfecta dicitur. Sunt enim integra ex omni parte perfecta. Huius usus in notularum numeris: in proportionibus tripla et sesquialtera, et in alijs graduum signis. Sic phisica et Matematica corpora trina a dimensione perfecta existentia mensurantur.
Quae igitur ternis aequalibus partibus diuidens notulam, perfecta dicitur, ut est musicorum sententia. Omne trinum perfectum, binum imperfectum. Haec autem mensura ex numeris deducta, quantum ad numeros attinet, aequalis est. Nam simili inter se constant numero. Perfecta enim defertur perfectae: imperfecta defertur imperfectae. Quae autem ex signorum proportionumque uarietate oritur, inaequalis mensura est, quia in illa ternaria dimensio opponitur binariae, aut tres similes inter se figurae aut pluribus deferuntur. Cur uero in ternarium diuisa sint carmina [mele], uideatur Plutarchus Symposio 9. 7. Accidunt praeterea notulis imperfectio, alteratio, augmentatio, punctus, quorum aliud auget, alterum diminuit proprium notularum quantitatem. sunt enim figurae, uoces, et alia, materia [-f.<24r>-] cantus, numeri et dimensiones forma. Unde his uersiculi:

Materia harmoniae diuersa figura notarum,
Forma, modus, tempus, prolatio: namque figuris
Cantum signamus, gradibus componimus illum.

De notulis Musicis.

Maxima est figura quadrata, habens uirgulam in dextera ductam sursum uel deorsum, cujus longitudo siperat latitudinem tribus partibus.
Longa est ejusdem formae nota, ducens uirgulam sursum uel deorsum, cujus longitudini dicunt latitudinem esse aequalem.
Breuis est forma quadrata, in omnibus angulis aequalis, sine uirgula. Hujus medietas noncupatur semibreuis. Ducta enim linea ab angulo opposito, duae nascuntur semibreues. Nostri nunc eiusmodi pingunt, et praesertim aulici phonasci, ad formam oui.
Minima dimidia pars est semibreuis notae, ejusdemque figurae, nisi quod habeat ductam uirgulam sursum uel deorsum. Antiquis [-f,<24v>-] dicta minima, quia omnium fuit minima, et postrema. Reliquae tres à nostris adjectae, dupla proportione mutuò sese excipientes, et sicuti quantitas alia ex alia prouenit, ita ut Poeta ait: Ex aliis alias reperit natura figuras.

[Figulus, De musica practica, <24v>: text: Simplicium figurarum exemplum. Discantus, Altus, Tenor. Bassus]

[-<f.26r>-] [d 3 infra textum]

[Figulus, De musica practica, <26r>; text: Aliud simplicium figurarum sequitur exercitium, tertia Vox.]

[-f.<28r>-] [d. 5 infra textum]
[-f.<28v>-]
Dimensio Notularum Mensurae Imperfectae ratione numeri Binrij.

[MX] Maxima duabus longis
[L] Longa duabus breuibus.
[B] Breuis duabus semibreuibus.
[S] Semibreuis duabus minimis.

Quatuor notae minores numero binario perpetuo omnis mensurantur, exceptis proportionibus, nulum proprium aut alium ordinem uel numerum habent.

Dimensio notularum Mensurae perfectae ratione ternarij numeri

Maxima tribus longis.
Longa tribus breuibus.
Breuis tribus semibreuibus.
Semibreuis tribus minimis.

De notularum compositione.

[-f.29r>-] Componuntur inter se notae, et quantitatem pro uaria connexione immutant. Obseruandum igitur omnem connexionem aut esse quadratam, aut esse obliquam, caudatam aut non. In hac notularum alia est prima, alia media, alia ultima.

De primis notulis, incipientibus connexionem, quatuor regulae.

I.

Omnis prima, obliqua uel quadrata, habens caudam in sinistra parte sursum, semibreuis est, hoc modo

[Figulus, De musica practica, <29r>,1]

II.

Omnis prima habens caudam in sinistra parte deorsum, breuis est.

[Figulus, De musica practica, <29r>,2]

III.

Omnis prima carens cauda, et ascendens, breuis est

[Figulus, De musica practica, <29r>,3]

[-f.<29v>-]

IIII.

Omnis prima carens cauda, et descendens longa est.

[Figulus, De musica practica, <29v>,1]

De medijs regula una.

Mediarum quaelibet breuis; exciptur connexio duarum semibreuium. Primarum, et ultimarum una tantum, mediarum saepe plures

De ultimis regulae duae.

I.

Omnis ultima cauda carens, et ascendens, breuis est.

[Figulus, De musica practica, <29v>,2]

II.

Omnis ultima cauda carens, et descendens, longa est.

[Figulus, De musica practica, <29v>,3]

Obliqua sempre breuis est, ut typo sequenti, et exemplo demostratum est.

[-<f.30r>-] [Figulus, De musica practica, <30r>,1: text: Primarum notularum typus. Omnis nota prima, habens cauda, non, à sinistris, dextris, Quadrata, obliqua, ascendens, descendens, est, semibreuis, breuis, longa. Ultimarum, ultima, carens]

De medijs.

Omnis media breuis. Excipitur connezio duarum semibreuium, quemadmodum in ultimis.

[Figulus, De musica practica, <30r>,2; text: exemplum, DISCANTVS. Tenor. Bassus.]

[-f.<31v>-]

Figurae quae uocem cohibendam monstrant, pausae dicuntur. Sunt autem ductus attingentes lineas eorumque spatia. Eorum is qui tres lineas attingit, et duo spatia, longae aequiualet: qui duas lineas; et duo spatia, breui respondet. tantum temporis igitur omnis nota silere iubet, quantum figura ipsius ualet.

De triplici pausarum usu.

Pausarum usus est triplex. Essentialis, Indicialis, et utroque modo. Pausa essentialis est, quando silentium indicat, et tot partes notulae omittendas, quantum ea [[capit]] cui par est, ualet. Indiciales, quando non silentium, sed gradus alicujus signum refert, et tunc temporis signum, circulum uel semicirculum antecedunt, ut duae longae perfectae simul scriptae, illo dum majorem, [-f.<32r>-] una minorem, duae semibreues pausae tempus, duo suspiria prolationum designant. Utroque modo, quando aequiualentium notarum partes tum omittendas, tum signi alicujus proprietatem in se habent, et tunc clauibus et pausis postponuntur.


[Figulus, De musica practica, <32r>; text: Exemplum de usu Pausarum, Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [e.2 infra textum]

[-f.<33v>-]

De Gradibus notularum
Cum in numeros distribuis figuras necesse fuerit, certos ordines pro diuerso notularum ualore constituerunt Musici. Habet igitur quaelibet nota starionem propriam, et certum locum, in quo si existit, perfecta, si non, imperfecta dicitur. Gradus sunt tres.

[Figulus, De musica practica, <33v>; text: Modus Perfectus. Imperfectus. tempus Perfectum. Imperfectum. Prolatio Perfecta. Imperfecta.4, 2, 1, 8, [signum]]

[-f.<34r>-]
De modo.

Modus est ordo maximarum notularum, quarum duae Maxima et longa. Modus propter locum, uel numerum, quem alijs inferioribus impertit, et communicat, nuncupatur. Nam sicuti hic perfectus, et imperfectus, binario et ternario numero emetitur notas, sic hunc alij sequuntur. Est autem Methodus ipsa quam [analytiken] nominant, incipiens à toto, et descendes ad extrema. Hic ordo cum sit duarum notarum, duplex est, Maior, et Minor. Maior modus maximas, minor longas considerat. Propter tarditatem raro maioris, exempla minoris plura inueniuntur.

De tempore.

Tempus breuium notularum ordo, et ipsae breues notae tempora uocantur. tempus duplex, integrum, diminutum, perfectum, et imperfectum tempus. Perfectum, breuis nota ualens tres [S] [S] [S]. Imperfectum, breuis nota ualens duas [S] [S]. Hic ordo uel gradus omnium aliorum magis usitatus.

[-f.<34v>-]

De Prolatione.

Prolatio postremus semibreuium ordo, maior aut minor, à proferendo dictus. Hic ordo notulas emetitur proportione geometirca. Minimis enim uel postumis tardius aut celerius ad tactum ictumuè prolatis, primum semibreues, deinde breues, tandem tempora, et modos distinguit, ac rationum metiendi certamque quantitatem praescribit. Sic omnis modi, temporis, et prolationis est nota

De signis, et numeris

Signorum alia sunt Graduum.
Figurarum.
Cantus.

Numerorum alius est Binarius.
Ternarius.
Maior.
Minor.

De Graduum signis

[-f.<35r>] Signa graduum sunt duplicia. Externa, quae in initio cantus signata manifestè gradum [graduum ante corr.] aliquem demonstrant. Interna, quae rectè per notulas designatas gradum aliquem perfectum indicant. Tres longae ordine denigratae, uel pausa attigens quinque lineas et quatuor spatia, modi perfecti sunt signum. Tres breues denigratae, uel pausarum duarum, semibreuium dispositio, à linea in dimidium sparij aequaliter pendentes, temporis perfecti sunt indicium. Eodem modo tres aut plures semibreues, aut duae semiminimae pausae, prolationem perfectam indicant.

De externorum signorum cognitione.

Signa numeris signata in latere, modi sunt, quae ternarium habent adjunctum, maiuris, quae binarium, minoris modi signa dicuntur. Circulorum eodem modo, aius est integer, alius dimidius. Integer perfectum, dimidius imperfectum modum indicat. De duobus uero numeris hoc obseruandum. Ternarius qualicumque ascriptus signo, tempos perfectum, binarius eadem ratione imperfectum indicat.
[-<f.35v>-]
Signa modi.

[O3] Modus maior perfectus.
[O2] Modus minor perfectus. [imperfectus. ante corr.]
[C3] Modus maior [[p]] imperfectus.
[C2] Modus minor imperfectus.

De tempore et prolatione.

Temporis signa cognoscuntur per circulos et numeros, prolationis per puncta circulis inscripta. Circulus integer, uel numerus [numerus ante corr.] ternarius, nota est temporis perfecti. Circulus dimidius, uel binarius numerus, tempus imperfectum designat. Punctus inscriptus circulo, prolationis perfectae est indicium. Circulus integer, uel dimidius, puncto carens, prolationem imperfectam indicat. Inde constat, omnes ferè gradus in uno aliquo signo inueniri. Exempli gratia, [O3] hoc est signum modi maioris perfecti, quia cyphra circuli est apposita, temporis perfecti, quia ternarius numerus ubique tempus perfectum indicat, prolationis imperfectae, quia circulus puncto caret. Sic etiam de caeteris.

[-f.<36r>-]
Signa graduum triplicia

Numeralia Modorum [O3]. [O2]. [C3]. [C2].
Circularia temporis [O]. [C]. [Orvd]. [Crvd].
Punctualia Prolationis [Od]. [Cd]. [Ordvd]

Typus de graduum et notularum signis

Modo perfecto [O3] Maxima 3 longas ternarij
maiore imperfecto [C3] 2

Modo perfecto [O2] Longa 3 breues binarij
minore imperfecto [C2] 2

ualet ratione numero
Tempore perfecto [O] breuis 3 semibreues ternarij
imperfecto [C] 2
Prolatio perfecta [Cd] semi- 3 minimas binarij
imperfecta [Od] breuis 2

Modorum, temporum et prolationum exemplum.
[e 5 infra textum]

[-f.<36v>-] [Figulus, De musica practica, <36v>; text: Discantus. Altus. Tenor. Bassus.

[-f.<39v>-]
De Exemplo.

Exempli usum paucis declarabimus, quo facilius ordinem notarum, et signorum rationem addiscant et intelligant adolescentes. Semper autem concurrunt, ut dictum, uox et figura. Nam alterutra omissa, cantus scribi non potest. Breuiter igitur repetamus praecepta de Uoce, idest, de Musica Chorali, uel Uocali, et quae de figura, id est, de Musica figurali, scitu erunt necessaria, clare explicabimus.

In hox exemplo considerandum.

I. Systema quibus clauibus signatum.
Musica II. Syllabae, ubi permutandae.
Uocalis III. Notae, quibus interuallis pronuntiandae.
IIII. Tonus, qualis et quae melodia.

De Figura.

Musica I. Gradus, et eorum signa.
Figuralis II. Signa interna, et externa.
III Notularum accidentia.

[-<f.40r>-]
De signis Graduum in hoc exemplo.

Externorum signum tribus partibus Discantus, Alto, et Bassus est praefixum, quod est temporis perfecti signum diminutum, breuis nota perfecta, ualet semibreues 3. estque ternarius hic ordo notularum. Prolatio in temporis perfecto signo non apparet, in fine cum imperfecti temporis signo in omnibus partibus accidit. Ibi tres minimae ad tactum proportionatum proferuntur<.> Tenor due habet signa, internum, et externum. Internum est pausa attingens quatuor spatia, et tres lineas. Dicitur pausa modalis, quia modum indicat. Itaque indicialiter posita tantum hoc loco. Externum est temporis diminuti perfecti signum, expresse positum. Longa ualet tres breues, quia modus est minor perfectus, breuis ualet tres [S],quia ut tempus perfectum semibreuis ualet duas minimas, quia prolatio perfecti temporis est imperfecta, usque ad imperfecti temporis et perfectae prolationis signum.

De Accidentibus.

[-f,<40v>-] Accidens dicitur, quod per se non subsistit, in alioque est mutabiliter, ut hoc loco in temporibus notularum. sunt igitur accidentia.

I Denigratio.
II Punctus.
III Imperfectio.
IIII Alteratio.

De notularum colore uel denigratione et repletione.

Notularum aliae suo jure implentur colore, ut sunt, semiminima, fusa, semifusa. Uerum his, ut maximae, longae, breui, semibreui, color est accidens, de quo hae sunt seruandae regulae.

I.

Color perfectis notulis aufert tertiam parem, imperfectis quartam.

II.

Nonnumquam etiam color notularum [hemiolion] proportionem indicat, quando scilicet plures denigrantur notae, ualentque tres semibreues tactum propòrtionatum.

[-<f.41r>-]

III.

Interdum etiam nihil adimit notulis color, sed numerum ternarium integrum facit, alterationem disturbat, tempus ab alio diuidit.

De Punctis.

Punctus est apex adpositus, postpositus, uel interpositus notis, ipsas aut augens, aut aliam ab alia diuidens. Triplex.

Additionis.
Punctus Perfectionis.
Diuisionis.

De Attitionis puncto.

Punctus additionis in gradibus et signis imperfectis tantum locum habet, notas auget. Nam quaeuis, cui appositus fuerit, dimidia parte plus, quam absque puncto ualuerat, ualet. Exempligratia, appositus longae, longa ualet 6. breui, tres.

De Perfectionis puncto.

[-f.<41v>-]

Puncto perfectionis modorum et signorum perfectorum, est additioni similis figura, nihil addit notis, nec quisquam aufert, uerum saluas illa conseruat ab imperfectione, ne tertia pars illis per sequentem minorem detrahatur.

De Diuisionis puncto.

Punctus diuisionis notulis interponitur, et unam ab alia distinguit, diuidens tempus à tempore, modum à modo. Perfectorum graduum tantum puntus.

De Imperfectione notarum.

Nota maximam minorem ter in se complectens, perfecta dicitur. Imperfectio est notae partis tertiae detractio: imperficere notam, in duas partes aequales diuidere. Imperfectio autem fit uel à toto, uel à parte, à fronte uel à tergo. Estque haec regula inprimis tenenda, omnem notam auferre alteri tantum quantum ipsa ualeat. Notae quae imperficiuntur, sunt quatuor

[-v.<42r>-] Maxima [MX] Longa [L]
Breuis [B] Semibreuis [S]

De Imperfectione notarum typus.

Maxima [MX] longa [O3] modo maiore
Longa [L] Inmperficitur à breui [O2] minore perfecto
Breuis [B] semibreuis [O] tempore
Semibreuis [S] minima [Od] prolatione


Regulae de Imperfectione

I.

Omnes Imperfectio fit per notam aut pausam minorem. Nam similis similem non imperficit.[imperfecit ante corr.

II.

Imperfectio fit in gradiubus perfectis tantum, tribus modis, per notam, pausam, aut colorem.

[-f.<42v>-]

III.

Pausae imperficiunt notas, sed non imperficiuntur.

IIII.

Duae pausae semibreues in tempore, uel duae minimae in prolatione, sensim positae, notam non imperficiuntur. [no perficiuntur. ante corr.]

De Alteratione.

Alteratio est notae duplicatio. fit propter numeri ternarij constitutionem. Accidit in gradibus perfectis, quoties duae uel tres minores maioribus interponuntur. Alterabilium notarum quatuor, longa, breuis, semibreuis, Minima. Alterantur notae, non pausae.

[-f.<43r>-]

De Alteratione notularum.

Longa [O3] [MX] [MX] [MX] [MX]

Breuis [O2] [L] [B] [B] [L]
alteratur in
Semibreuis [O] [L] [S] [S] [B]

Minima [Od] [S] [M] [M] [S]

Punctus diuisionis, et color notarum, alterationem tollit. Vt in exemplo. Cadit autem alteratio non in primam, sed in secundam notam interpositam minoribus. Alterationis duces sunt, numerus ternarius, color, diuisionis punctus. siue duae aut plures fuerint alterabilium, his indicibus facile dijudicantur. [F 4 infra textum]

[-f.<42v>-] [Figulus, De musica practica, <42v>; text: Tenor.]

De Exemplo

Exemplum esttemporis perfecti, et prolationis perfectae, signum externum temporis diminutum uirgula. Diminutio est detractio ualoris dimidiae partis, idem significans quod semiditas, nisi quod haec in perfectis, illa in imperfectis signis contigat. Breuis perfecta in hoc ualet 3. [[[B]<.>]] [B] [B] [B]. id est, tres semitactus. Si signum esset perfectum, breuis ualeret 3. [B] [B] [B]. idest, tres integros, uel sex dimidios tactus. [-f.<43r>-] Porro hic obseruandum discrimen inter prolationem, et audmentationem. signum prolationis in una tantum Cantus parte signatum, augmentationem indicat. Est autem augmentatio notularum incrementum, quod ultra essentialem ualorem notulis accedit. [[<.>t]] Et ualet in hoc signo, quod est temporis perfecti, et prolationis perfectae, [Orvdd] Semibreuis nota 3. [M] [M] [M] minimas, idest, tres tactus. Nam quaelibet tactum qualet. Uerum si hoc fuerit circa omnes cantilenae partes, ut in sequenti exemplo, tum dicitur prolatio. Ibi tres minimae, uel semibreuis perfecta ad tactum proportionatum refertur, id quod et antea dictum est. Alterationis et imperfectionis regulas in primis in hoc exemplo obseruabunt pueri.

[-f.<43v>-] [Figulus, De musica practica, <43v>; text: Tenor. Discantus, Altus, Bassus]

[-f.<44v>-]

Modi minoris perfecti, temporis perfecti autmentationes perfectae Exemplum.

[Figulus, De musica practica, <44v>]

De Exemplo.

Exemplo praescritum est signum modi minoris perfecti, quod peculiare est longarum, ostendit hunc inesse ordinem, ut quaeuis longa tribus breuibus sit emetienda. Numerus hic obseruandus III. [B]. Uerum si bene examines, inuenies numerum non constare [[S<i>]] Nam aut duas breues deesse, aut superesse ultra numerum uidebis. Quod quidam, qui multa de mensura et tactu hallucinatur, cum in suum libellum ex Listenio hoc transtulerit, non deprehendit. Ego arbitror multos tales nec obseruare, [-<f.45r>-] nec intelligere graduum rationem et numerum. Sustulimus igitur eas, quas superesse notulas certum est, adjunctis alijs uocibus in hunc modum.

De Canone.

Canon est imaginaria praeceptio, expositis non positam cantinelae partem eliciens. Canone utuntur necessitatis causa, ut in fugis, breuitatis cause, ut in augmentatione, nonnumquam etiam tecte singulare aliquid canone demonstrant, ut singuli milites lapillis instructi ducem sequantur usque ad tenebras: In quatuor partes haec distinguere debes: exemplum dedi uobis, ut quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis: Quilibet maneat in uocatione sua: Duo in carne una: Trinitatem in unitate: Noctem in diem uertere, et id genus alij qui à doctis, ingeniosis, et peritis Musicis excogitari possunt. Phonasci qui Canon sit sciunt, quid CANON? Quis usus? Quae forma? Turpiter ignorant. Idque ipse à quodam homine Phonasco impudentissimo cognoui, qui paucis notulis inscripserat (ut sese ostentaret) Canon quinque uocum. Haec inscriptio cum talia, et reprehensione [-f.<45v>-] digna iudicantur, mordicus ineptam arrogantiam ipse defendere, et moris sic esse jactitans, se non artem, sed consuetudinem sui ordinis sequi. Inde licet uidere illorum impudentiam, qui artem, quam non didicerint umquam, profiteri non quicquam uerentur. Eodem die, qui erat 22 maij, anni 59 opposui hoc exemplum Musico, Canone addito in hunc modum.

[Figulus, De musica practica, <45v>,1; text: Fuga quinque uocum, Canon: in unisono post 2 [Bd]]

[epi] quinta supra uel intensa.
[diapente]
[hypo] quinta infra uel remissa.

[-f.<46r>-]

[epi] supra intensa.
[diatessaron] quarta uel
[hypo] infra remissa.

Crescit in duplu, triplo, quadruplo, breuis sit longa, longa sit maxima, Et ejusmodi regulae nonnunquam clauibus praeponi solent, quarum aliae gradus, aliae certas proportiones indicant.

[Figulus, De musica practica, <46r>; text: Exemplum.]

[-f.<46v>-]
De Proportionibus

Proportionum quaedam ex genere multiplici in Musica practica sunt in usu, ut est dupla, tripla, sexquialtera, de quibus suo loco ordine dicemus. Nunc exemplum unum de tripla proportione subscibam. Nam haec prae caeteris omnibus in cantionibus est frequentior. Est autem tripla proportio, quando maior numerus notularum, ter minorem comprehendens, [[<..>]] ipsi coaequatur. Signatur in cantu numerus his 1. ad 3. item his modorum signis [O3]. [C3]. Nec dubium est, tactum quem proportionatum uocant, ab hac tripla nomen habere. Porrò in his proportionibus, tripla, sexquialtera, hemiola, imperficiuntur et alterantur notae, ut graduum habent regulae.

[Figulus, De musica practica, <46v>; text: Triplae proportionis Exemplum.]




Comments

Popular posts from this blog