Author: Figulus, Wolfangus
Title: Volfgangi Figuli Nuburgani libri primi Musicae Practicae Elementa breuissima, in usum Puerorum conscripta.
Editor: Massimo Redaelli
Source: Bologna, Museo Internazionale e Biblioteca della Musica, MS B.70, f.<51r>-<81v>

[-<f.<51r>-]
Volfgangi Figuli
Numburgani libri
primi Musicae Practi-
cae Elementa bre-
uissima in usum
Puerorum cons-
cripta

Georgius Fabricius

M itigat humanas mentes, et numina flectis
V nica pierigum Musica, dulce decus.
S ollicito curas adimit, dat gaudia tristi,
I ngenuis non ars aptior ulla iocis
C arminibus duri minuuntur saepe labores,
A c sine concinnis uox quoque muta modis

Noribergae. M.D.LXV.

[-f,<52r>-] Optimis et ingenuis pueris Musicae studiosis Salutem Dicit

Uuolfgangus figulus Numurganus.

Musicam artem canendi ueteres reuerenter, et docti in precio habuerunt. Ideóque ingenuis pueris propter annexam jucunditatem, quae in primis hanc aetatem capit, non modo conuenire, uerum etiam propter cognationem artis cum natura expedire, quam tantam esse plurimi sapientum affirmant, ut uel [harmonian] esse animam hominis, uel in se habere, judicarint. Ut autem ad Musicae studium inuitarent pueros, tanta facilitate et breuitate quidam ex ueteribus discendam proponebant, ut totius fundamenta, id est, accentus et numeros [-f.,52v>-] uocum, digitorum in manu articulis applicatos, docendo memonstrarent. Et Guido Aretinus, uir in studijs excellens, et Musicus egregius, qui ante annos quingentos claruit, caeteris omnibus, qui de Musica docuerunt, praefertur, quod ex ipsius regula, ut uocant, per manum digitorumque articulos uoces et numerus Musicae, id est, canere, pueri minori negotio, quàm ex prolixis aliorum scriptis didicerint. Ego utilia Musicorum praecepta propter prolixitatem non condemno, uerum cum artium fundamenta pueris breuiter sint proponenda, cautam diligentiam in tradendis praeceptis probo. Breuissima igitur elementa Musicae in usum puerorum ante decennium contraxeram quae, cum autores amicos haberem, ut denuo in manus sumerem [[sumere<.>]] cum res, usus, aetas, semper aliquid apportet [-f.<53r>-] noui, et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies, et Comicus ait, accidit idem mihi, dum haec considerarem, ut pauca tollerem, et quaedam mutarem, nihil noui tamen uel alieni insererem, nec necessarij quid omitterem, tantum ea quasi tabella includere, quae ad intelligenda maiora et prolixiora, non quae absolutum facerent [facemem ante corr.] cogitans. Hanc operam mi optimi et ingeui pueri uobis dedico, qua et animum meum erga uos, et uoluntatem erga studia uestra declarare uolui. Bene ualete: Deus gubernet studia uestra, et dirigat ad gloriam nominis sui. Ex ludo illustri Misenae 8. Calendis Aprilis Anno 1565.

[-f.<53v>-] Musica ars canendi duplex est. Choralis, quae docet cantum semplicem à multitudine canentium dicta. Figuralis, quae mensuratum ornatumque concentum docet, à numeris et figuris sic dicta.
Quot sunt partes ad communem disciplinam canendi necessariae?
Duae.
Uox, quia quemlibet sonum exprimimus. figura, qua quemlibet sonum scribimus uel notamus.
Quid sonus?
Sonus principium harmoniae, uel fundamentum canendi. duplex est.
Grauis et Acutus.
Quid grauis et Acutus sous?
Grauis, qui grauiori et uirili uoce remittitur. Acutus, qui sonora et acuta uoce intenditur.
Quot modis cogniscitur horum diuersitas?
Duobus modis. Per Diastemata, et uoces Musicales.
[-f.<54r>-]
Quid est Diastema?
Est uocis spacium, quo Grauis, et Acutus sonus depaehenditur. Uel est id, quod omittitur numerando, de prima nota ad seundam. Nouem uerò usitata enumerant, quibus deinde etiam connumerantur alia minus usitata.
Usitata haec sunt.
I. Tonus.
II. Semitonium.
III. Ditonus.
IIII. Semiditonus.
V. Diatessaron.
VI. Diapente.
VII. Semitonium Diapente.
VIII. Tonus Diapente.
IX. Diapason.

Quomodo autem horum nomina Musica declarantur?
Horum nomina quinque lineis parallelis significantur. Lineae autem, et earum spacia, signantur Musicis clauibus, quibus inscribuntur notae, quarum binae conjunctae semper unum conficiunt diastema, uel interuallum. [A4 infra textum] [-f.<54v>-] Unde etiam à uocum et terminorum distantia appellamus tonum secundam, ditonum numerando à prima ad ultimam tertiam et sic deinceps, ut in systemate patebit.

Quid est Systema?
Systema est multorum sonorum et clauium musicalium ordo, quem quidem scalam musicalem à similitudine uocant. Quemadmodum enim per scalarum gradus ab uno ad alium ascenditur et descenditur, sic etiam in cantu, de linea ad clauem, de uoce ad uocem, de linea uel spacio ad spacium, uox humana ascendit et descendit.

Quotuplex est Systema?
Duplex est systema, maius et minus. Maius est tota uniuersitas clauium et uocum. Alij scalam Musicalem nominant. Systema minus quinque lineae uocantur, quibus omnia cantilena scribitur.
Quid docet Systema maius uel scala?
Scala docet omnium clauium et uocum diuersitatem. Eàque in primis cognitu est necessaria, quippe quam qui non bene didicerint [-f.<55r>-] operam et oleum perdet. Nihil enim neque de uocibus et clauibus, neque de Cantus ratione et proprietate intelliget.

Quot [Quot[[<.>]] ante corr.] continet in uniuerstm claues et scala?
Uiginti, quas, ut cognoscant pueri, ob oculos posuimus.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <55r>; text: Scala diuiditur in litteras, Maiores et graues uoces, Minores, acutas, Geminatas, excellentes, [Gamma] ut, A re, [sbq] mi, C fa ut, D sol re ut, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, b fa [sbq] mi, c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, dd la mi re, bb fa [sbq] mi, cc sol fa, dd la sol, ee la, 4. finales, D. F, E, G]

[A 5 infra textum]

[-f.<55v>-]
Quae potissimum sunt consideranda in systemate uel scala?

Clauium ordo.
Tria Figura.
Nomen.

Quid ordo clauium?
Ordo quamuis suo loco proprio positam conseruat. Estque obseruandum, claues quae similibus sunt literis, distant per octauam.
Quid figura?
Figura clauium diuersitatem indicat. Infimae enim maiusculis, mediae minutis, ultimae geminatis scribuntur literis.
Quid nomen?
Nomen ordinem et diuersitatem discernit. Ex infamis enim graues, finales, signa<n>dae, nn signandae, minus signandae uocantur. Item de alijs.

Qualis clauis csolfaut, ordine figura, nomine?
Clauis csolfaut ordine est media, figura minuta, nomine signata, et sic de caeteris.

[-f.<56r>-]
Paradigma Clauium.
V. eee, dd, cc, [sbq][sbq], bb, aa. Haec ordine sunt supremae figurae geminatae, nomine excellentes.
VII. g, f, d, e, c, b, [sbq], a. Hae ordine sunt mediae, figura minusculae, nomine acutae affinales.
VIII G, F, E, D, C, B, A, [Gamma]. Hae ordine sunt infimae, figura maiusculae, nomine finales, graues.

Quae sunt non signandae?
Non signandae sunt reliquae omnes, exceptis minus signandis, et signandis clauibus.

Quae sunt minus signandae?
Duae sunt claues minus signandae: [sbq] durum et b molle: quarum altera in quocumque loco posita mi durum, altera fa molle significat, et ponuntur ad differentiam cognoscendi naturam cantus. Ab his duabus clauibus fit duplex cantus, [sbq] duralis et b mollaris.

Quae sunt signandae?
Signandae uel signatae sunt, quae expressè cantus exordio ponuntur, ut ex illis aliarum fiat deprehensio.
[f.<56v>-]
Quot sunt signandae?
Cuicumque sunt signandae uel signatae quas in hac tabula posuimus.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <56v>; text: Signandae.]

Quot sunt uoces musicales?
Sex. Vt. Re. Mi. Fa. Sol. La.

Cuius usus harum syllabarum, et quomodo in cantilenis scribuntur?
[-f.<57r>-] Utimur his ad exprimendos sonos diastematum. Syllabae autem, uel hae uoces, quamuis non scribantur, tamen in prima applicatione uocis non aliter recitantur, et his pueri quasi manu ducuntur, ut purè uerba sonis subjungere discant. Diastemata scribuntur notis, notae exprimuntur per uoces, discernuntur et conoscuntur per claues.
Quot sunt notae, quibus scribuntur et exprimuntur soni Diastematum?
In hac parte, quae de Diastematis, clauibus, lineis, et accentu agit, duae tantum sunt notae, Uocalis et Muta.

Quid uocalis et Muta?
Nota uocalis dicitur, cui propria syllaba uel uocalis soli applicatur. Muta, quando plures notae conjunctae ad unicam syllaban referuntur.

Quod est nomen, figura, et potestas harum notarum?
Simplices uel Chorales nominantur, antiqui forma quadrata pingebant, nunc in formam [-<f.57v>-] claui lignei scribuntur, ejusdem potestatis sunt, siue habeat caudam siue non, siue uocalis uel muta aequali temporis mensura quaeuis profertur.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <57v>,1; text: Exemplum uocalium notarum. u. a. i. a. e. Mutarum.]

Anno LXIII. III. Idibus Augusti P. P. M. L.

Demontra breui exemplo, quae docuisti de Diastematis, De clauibus, de notis et accentu?
Demonstrabo tibi. Uerum clarius cognosces et intelliges, si omnium, quae dicta sunt, recte memineris. Uerum [[adj]] adijciam obseruandum. [-f.<58r>-] Quatuor sunt partes canendi, Discantus, Altus, Tenor, Bassus, harum quaelibet peculiare habet systema, ut in exemplis uidebis.

Dic de partium canendi systematis?
Discantus, qui est suprema pars, excellentibus signatura clauibus, ejus systema in initio notatur claue signata Gsolreut in secunda uel tertia linea. Altus et Tenor minutis utuntur, quae indicantur et cognoscuntur ex claue csolfaut, in tertia uel quarta linea posita. Bassus inferior pars, infimarum uocum ordinem habet, ejus systema claue Ffaut in tertia uel quarta linea signatur.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <58r>; text: I, II, III, IIII, V. Discantus. Altues. Tenor. Bassus. Exemplum. Discanti Systema. Alti, Tenoris, Bassi]

[-f.<59r>-]
Quomodo discam hoc Exemplum?
Clauis unica in initio posita, omnes alias lineis et spacijs inhaesentes tibi aperuit, Minus signatarum omissio cantum [sbq] durum indicat. Interualla per notas et uoces exprimuntur. Haec omnia si diligenter examinaueris, usum praeceptorum exercitiatione facile assequeris.
Quid dicis cantum [sbq] durum et b molem?
Quemadmodum ex litteris syllabae, ex syllabae dictiones, ex dictionibus oratio perspicua et integra colligitur, ita ex clauibus soni, ex sonis diastemata, ex diastematis cantus exoritur. Èstque cantus pronunciatio et demonstrario uocum, diastematum, notularum, et omnium praeceptorum. Canere nihil aiud, quam uocum nomina exprimere. [B infra textum]
[-f.<59v>-]
Quid cantus [sbq] durus?
Cantus [sbq] durus est, qui habet ut in Gsolreut, cognoscitur per absentiam b sub claue csolfaut.

Quid Cantus b mollis?
Cantus b mollis, qui habet ut in ffaut, cognoscitur per b positum sub claue csolfaut.

Cum uero quaedam claium plures habeant uoces, quomodo cognoscam quae uox fit sumenda?
Id ex clauibus mutationum disces. Mutatio uero unisona uariatio uocis inuocem.

Quot sunt claues mutationis?
In cantu [sbq] duro tres, et in cantu b mollis tres.

Quae sunt claues mutationis in cantu [sbq] duralis?
Alamire, dlasolre, et elami. In alamire et dlasolre sempre canitur re in ascendendo: In elami et alamire sempre la descendendo.

Quae sunt bmollaris?
Dlasolre, Gsolreut, alamire. In Dlasolre et Gsolreut semper canitur re ascendendo: In [-f.<60r>-] dlasolre, alamire semper la descendendo. Has regulas demonstrabo tibi exemplis.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <60r>; text: Exemplum cantus b mollis. Tertia uox Exempli, aliud de cantu [sbq] durum]

[B 2 infra textum]

[-f.<60v>-]
Sunt ergo tres tantum claues in utroque cantu mutationis?
Sunt quidem tres tantum. Sed quaelibet locum suarum similium obtinet, ut hic demonstratur.

d Dsolre, dlasolre, ddelasol.
Per g intellige [Gamma]ut, Gsolreut, gsolreut.
A Are, alamire, alamire.

Sic etiam in cantu [sbq] duro.

d dsolre, dlasolre, ddelasol.
Per a intellige Alamire, aalamire..
e Elami, elami, eela.

Diligenter considerandae sunt claues mutationis, Nam cum sonorum uarietates suis clauibus sunt inclusae, omnino sunt discendae.

[-f.<61r>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <61r>; text: Discantus et tenor in subdiapason. Systema Alti.] [B3 infra textum]

[-f.<61v>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <61v>; text: <Alius Cantus [sbq]durum], O lux beata trinitas, et principalis unitas, iam seol recessit igneus, infunde lumen cordibus. Prima Uox, Secunda, Tertia.]

[-f.<62r>-]
Dic regulas de mutatione in utroque cantus.

Prima regula.
Uocibus utaris solum mutando duabus, Per re sursum, per la deorsum.
Secunda regula.
Si una uox est ulra a, ea cantatur per [B 4infra textum] [-f.<62v>-] fa, sine mutatione: idque accidit saepissime in cantionibus primi et secundi toni.

Nihil ergo accidit praeter mutationem clauibus?
Imo.

Quid?
Transposition.

Quotuplex est transpositio?
Duplex. Clauium, et Cantus.

Quid est transpositio [[cantus?]] clauium?
Est mutatio loci clauis signata, et ideo quia clauis de linea ad lineam sursum uel seorsum ducitur, transpositionem rectè nuncupari arbitror. Quamuis nonnulli mutationem dici non dubitant.

Cur est instituta?
Antiquitus guit instituta propter linearum inopiam, et uocum licentiam, quae non potuit paucis lineis consistere. Erat autem id moris, tribus, uel ad summum quatuor lineis, cantum signare. Ibitum transpositionem fuisse frequentiorem necesse fuit. Nunc autem cum plerumque omnes cantilenae quinque lineis scribantur, [-f.<63r>-] et etiam pluribus, si necesitas postulat, rarior est transpositio.

Quid est transpositio cantus?
Tonus est lex, uel regual, secundum quam cursus ac melodia cujuslibet concentus in exordio, medio et fine cooptatur.

Quot sunt toni?
Octo.
Qui?

Primus Hilaris.
Secundus Mestus.
Tertius Austerus.
Quartus Blandus.
Quintus Iucundus.
Sextus Mollis
Septimus Grauis.
Octaus Modestus.

Quomodo diuiduntur?
In plagales, et authenticos. [B 5. infra textum]
[-f.<63v>-]
Quot sunt plagales?
Hi uocantus plagales, qui sunt de numero pari, ut secundus, quartus, sextus, octauus.

Qui sunt autentici?
Qui sunt de numero impari, [pari, ante corr.] ut primus, tertius, quintus, septimus.

Quomodo cognoscuntur?
Duobus modis.
I. Primo ex repercussione, et ambitu. Plagales enim quartam infra finalem clauem d<e>scendunt, et ad diapente supra ascendunt.
[[II.]] Autentici uerò integram diapason supra metam finalem uagantur.
II. Secundo ex quatuor clauibus finalibus, D. E. F. G. Cantus enim finiens in D. est primi uel secundi toni: in E. tertij uel quarti, in F. quinti uel sexti: in G. septimi uel oct<aui.> Quando uerò transponuntur, cognoscuntur sic: In re finiens est primi uel secundi: in mi tertij uel quarti: In fa quinti uel sexti: in s<ol> septimi uel octaui.

Quot modis transponuntur?
[-f.<64r>-] Tribus modis.
Ex [sbq] duro, in b moll: ex b molli, in [sbq] dur: ex b molli in fictum.

Transponuntur ne omnium tonorum cantiones?
Minimè. Sed primi, secundi, quarti et sexti, alij non trasponuntur. Primi tamen et secundi transpositio usitatior quia eos transponi necessitas postulat.

Ergo potes euitari transpositio?
In cantu simplici, uel ut uocant, Chorali, ominino potest euitari. In figurali similiter in omnibus, exceptis primo et secundo. Sed de his satis. Nunc addam tropos et repercussiones tonorum.

Quid est tropus?
Tropus est compendiosa melodia, ueluti Tenor, qinque aut tuatuor notulis contenta, quae psalmorum uersibus in fine adhiberetur: antiqui his literis signarunt EVOVAE, quod additis consonantibus seculorum amen sonat.
[-f.<64v>-]
Quid est repercussio?
Repercussio est consonantia toni, qua maior pars cantionis reintegratur [reintegratui ante corr.], dicta sic, quod saepius in cantilena repetatur.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <64v>; text: Tropi uel formulae tonorum. Primi toni, Secundi, tertij. Quarti. Quinti. Sexti. Septimi. Octaui. Authenticorum tonorum repercussiones. Primi.]

[-f.<65r>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <65r>; text: Exemplum primi toni regularis, Sistema Discanti, Bassi.]

[-f.<66r>-]
Altera pars de figuris.
Etsi diastematum soni, accentus et uoces cum figura ita conjunctae copulataéque sint, ut nec scribi nec percipi accentus musicus possit, alterutra omissa, dum una eadémque notula exprimatur, tamen, de figuris et [-f.<66v>-] ornamentis [ornamento in custode ante corr.] uocum, et cantus pueri sunt ordine docendi. Figura igitur, qua melodia scribitur et significatur, aut productionem uel correptionem accentus docet, aut omissionem ejusdem demonstrat. Et utrisque accidunt.

Nomen.
Forma.
Potestas.
Quid nomen, forma, et potestas?
Nomen, ut Maxima, Longa.
Forma aliam ab alia discernit.
Potestas quantitatem docet.

Quot sunt figurae cantus?
Octo.
Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa.

Nomen. Forma. Potestas.

Maxima [MX] 8.
Longa [L] 4.
Breuis [B] 2.
Semibreuis [S] 1.
Minima [M] 2. Tot ad unum dimidium
Semiminima [SM] 4. tactum proferuntur.
Fusa [F] 8.
Semifusa [SF] 16

[-<f.67r>-]
Antiquos tamen paucioribus figuris fuisse contentos, ex gradibus et dimensionibus constat. Undetiam hi uersiculi.

Exminimis uitium coelum modulanima, castra
Surgit alit penetrat mitigat exuperat
Seditio requies oratio coena fauilla.

[MX] [L] [B] [SB] [M]

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <67r>; text: Typus de figuris silentij. Nomen. Forma. Potestas. Pausa maximae, longae, breuis, semibreuis, minimae, semiminimae]

[-f.<67v>-]
Quid est simplex?
Simplex est quando altera alteri non est adiuncta ut [L] [B].

Quid est composita?
Quoando duae, trest, aut plures connectuntur, ut

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <67v>]

Quot sunt quae hanc connexionem admittunt?

Quattuor Maxima
tantum Longa
Breuiss
Semibreuis.
[-f.68r>-]
Aliae simplicem formam retinent. Quapropter quaelibet simplex nota, siue sursum siue deorsum habeat caudam, idem ualet. Hoc modo [MXcd] [Mxcs] [Bcd] [Bcs] duas uero caudas habens nullam habere putatur.
Simplicium notularum Exemplum sequitur fuga unisina, cum tribus Discantis.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <68r>]

[f.-<69r>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <69r>; text: Alia fuga unisona.] [c.3. infra textum]

[-f.<69v>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <69v>; text: Prima Vox, Altera uox.] [c.4 infra textum]

[-f.<70v>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <70v>; text: Aliud cantus [sbq] duralis Duarum ad pueros. Primus Discantus. Secundus] [c.5 infra textum]

[-f.<71v>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <71v>; text: Aliud exercitium cantus b molle Duarum ad pueros. Prima uox. Altera]

[-f.<72v>-]
Quot modis connectuntur notulae?
Duobus modis, aut enim quadrato scribuntur corpore, aut obliquo, aut una in initio, altera in medio, uel fine constituitur.

Quae initiales, media et ultima?
Inigalis primo loco ponitur: Media est omnis inter primam et ultimama: Ultima terminat connexionem.

Recita regula de initialibus?
Prima [[est]] carens cauda longa est pendente secunda.
Est breuis haec eadem, sed conscendent, secunda.
Estque breuis caudam si laeua parte remittit
Semibreuis fertur sursum si duxerit illam

De medijs una regula.
[f.<73r>-] Quaelibet è medio breuis est, excipitur tollens caudam ex parte sinistra.

De ultimis.
Ultima conscendens breuis est quaecumque ligata.
Excipitur caudam tollens ex parte sinistra.
Ultima descendens quadrangula sit tibi longa.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <73r>,1; text: Initialis, Ultima, Figurae obliquae, quadratae.]

Exemplum Compositarum notularum.

[Figulus, Musicae Practicae Elementa, <73r>,2; text: Prima, Media, Extrema]

[-f.<74r>-]
De Gradibus
Gradus sunt notularum ordines, qualibet in statione sua juxta numeros collocata 8 4 2 et caetera.

[-f.<74v>-]
Notularum Ordines tres.
Perfectus.
Maior
Imperfectus.
Modus
Perfectus.
Minor
Imperfectus.
Perfectum.
Tempus
Imperfectum.

Perfecta.
Prolatio
Imperfecta.

De signis.
Gradum.
Figurarum.
Signa Repetitionis.
Conuenientiae.
Notae sequentis.

De signis Graduum.

Signa graduum triplicia. Numeralia Modum
Circularia Tempus indicant
Punctualia Prolationem

[-f.<75r>-]
Imperfectionum et alterationum regulae.

Imperfectio est notulae perfectae priuatio uel detractio tertiae partis.
Quatuor notae imperficiuntur, Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis.
Quatuor notae alterantur, Longa in modo maiore, breuis in minore, semibreuis in tempore, minima in prolatione.

I.
Omnis imperfectio fit aut per pausam, notam, uel colorem.

II.
Imperfectio fit à minore. similis non imperficit similem, nec maior nota minorem.

III.
color in perfectis notis aufert tertiam partem, in imperfectis quartam

De Alteratione.
Alteratio est notae duplicatio, quae fit propter constitutionem numeri ternarij.

[-f.<75v>-]
I.
Alteratio fit, quando duae minores maioribus interponuntur.

II.
Alteratio in ultimam cadit nota<m,> non in primam.

III.
Notae tantum alterantur et imperficiuntur, non pausae.

IIII.
Diuisionis punctus uel color alterationem interturbant et tollunt.

V.
In proportione sesquialtera et tripla imperficiuntur et alterantur notae, quemadmodum in alijs perfectis signis.

[-f.<76r>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <76r>; text: Exercitium cantus [sbq]duralis temporis perfecti. Imperfectionis et Alterationis Exemplum. Prima Vox, Secunda, Tertia.] [D3 infra textum]

[-f.<77v>-]
Tabula quaestionum Musicae.

Musica quid.
Musica quotuplex
Musica Choralis quid.
Musica figuralis quid.
Uox quid.
Uoces quod.
Figura quid.
Sonus quid.
Sonus quotuplex.
Acutus sonus quid.
Grauis sonus quid.
Diastema quid.
Diastema quot.
Tonus quid.
Semitonium quid.
Ditonus quid.
Semiditonus quid.
Diatessaron quid.
Diapente quid.
Tonus diapente quid.
Semitonium diapente quid.
Diapason quid.
Tonus quot modis cognoscitur.
[-f.<78r>-] Ditonus quot modis cognoscitur.
Diatessaron quot modis cognoscitur.
Diapente quot modis cognoscitur.
Diapason quot modis cognoscitur.
Systema quid.
Systema quotuplex.
Systema quid docet.
Systema quot claues continet.
Clauium ordo.
Clauium figura.
Clauium nomen quid.
Dualis clauis csolfaut, nomine, ordine, figura.
Claues quotuplices.
Claues signate quot.
Claues non signatae quot.
Claues minus signatae quot.
Partes canendi quot.
Cantus quid.
Cantus [sbq]durum quid.
Cantus bmolle quid.
Mutatio clauium quid.
Claues mutationum quot.
Transpositio quid.
Transpositio quotuplex.
Transpositio clauium quid.
Transpositio cantus quid.
[-f.<78v>-] Tonus quid.
Toni quot.
Plagales qui.
Authentici qui.
Quibus modis transponuntur.

De Schematibus.
Figura quid.
Figurae quotuplices.
Nomen, forma, potestas.
Figurae cantus quot.
Maxima qualis nota forma, nomine, potestate.
Figurae silentij quot.
Pausa longa qualis nota, forma, nomine, potestate.
Maiores notae quot.
Minores quot.
Quotuplices notae.
Simplices quot.
Composite quot.
Gradus quid.
Modus quotuplex.
Modus maior quid.
[-f.<79r>-] Modus minor quid.
Maior quotuplex.
Minor quotuplex.
Tempus quid.
Tempus quotuplex.
Perfectum quid.
Imperfectum quid.
Signa quot.
Signa graduum quot.
Signa figurarum quot.
Imperfectio quid.
Imperfectibiles notae quot.
Imperfectionum regulae quod.
Alteratio quod.
Alteratio quando accidit.
Alteratio quam notam attingit.
Alterationum regulae quot.

[-f.<79v>-] [Figulus, Musicae Practicae Elementa, <79v>; text: Deo patris gloria cum filio et spiritui Sancto]

[-f.<81r>-]
Musica.

Non secus ac fuluo reclusa Hyacintus in auro,
Sic artes inter Musica clara micat.
Musica Terpsichores, Phoebi et uenerabile donum,
Quod numquam Aglaie gratia destituit.
Illa animos hominum mulcet, cohibetque ferarum,
Percita quae bruto corda furores fremunt.
In studijs molit curas, nutritque labores,
Inque epulis ornat pocula mixta mero.
In templis Domini celebrat suauissima laudes:
In bello Heroum pectora firma facit.
Ergo qui reliquis Musis libatis honores,
Cantorum dulci fundite uina Deae.
Accipite ingenui iuuenes, quae munera uobis,
Dat FIGVLUS, Samij doctus in arte senis.
Non dabitis precium pro dono est, gratia, merces,
Vocéque iucundos nocte sonare modos.
Ipse Orpheus siluas, pisces allexit Arion,
Man mouit montes, aspera saxa Linus:
Quem non pulchra trahit mellito Musica cantu,
Horridior siluis, durioir est lapide.
Iohannes Mulichius [Mulichi<...> ante corr.]

[-f.<81v>-]
Psalmus LXXXIX.
Beatus populus qui scit jubilationem.

NORIMBERGAE,
In Officina Vlrici Neuberi, et Haeredum Ioannis Montani.

M.D.LXV.



Comments

Popular posts from this blog